PL 172, col. 1293

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

Accipite et bibite ex hoc omnes. Hic est calix sanguinis
mei, etc. O insigne miraculum! O mirabile
et divinissimum sacramentum! Quae mens non expaveat?
Quis intellectus non deficiat? Omnis sensus
hebescit, omnis ratio evanescit; prorsus dialecticorum
inquisitio absit: hoc sola fides probat
et agnoscit, quia cibus hominum fit cibus angelorum.
Quod sacerdos elevat, non deponit. Elevatum
et depositum idem videntur esse in specie,
colore et sapore: prorsus tamen aliud apparet,
et aliud intrinsecus latet. Elevatus est de altari
panis communis, deponitur caro Christi immortalis.
Quod erat cibus animalis, factum est
cibus spiritualis. Quod erat momentanea refectio
hominum, factum est aeterna et indeficiens saturitas

angelorum.
CAP. XIV. Quaestio circa benedictionem panis a Christo in coena factam.
Cum in coena Dominus panem benedixit, quaeritur
si benedictione sua de pane corpus suum fecerit.
Quod videtur, in eo quod post benedictionem
fregit et dedit discipulis suis, dicens: Hoc
est corpus meum. Nisi in benedictione sua corpus
suum fieret, nihil aliud quam panem communem
frangeret, et discipulis suis daret. Item si
benedictione sua panem in corpus suum convertit
in verbis istis: Hoc est corpus meum, non reliquit
nobis virtutem sacramenti; quia priusquam haec
verba diceret, benedixit, fregit, et dans discipulis,
praedicta verba protulit: eis dans virtutem sacramenti,

quasi diceret: Panem quem accepi, in corpus
meum transsubstantiavi, et illud do vobis. Propterea
docemus et credimus quod cum benedixit,
corpus suum fecit, et in verbis: Hoc est corpus meum.
Hic est calix sanguinis mei, etc., data est virtus
sacramenti. Dixit enim et facta sunt [(Psal.
CXLVIII)]
. Unde intelligendum est, verba a Domino
prolata prius dicta et iterum repetita. Sic enim legendum
est: Benedixit dicens: Hoc est corpus meum.
Deinde fregit et dedit discipulis suis iterum dicens:
Hoc est corpus meum. Vel potest esse quod,
benedictione facta, tradens corpus suum discipulis
praedicta verba protulit, eis dans virtutem sacramenti.
CAP. XV. Quid credendum circa verba sacramentalia.

Itaque fides nostra est, et vere credendum est,
quod sacerdote proferente haec verba: Hoc est corpus
meum, jam non est panis terrenus, sed ille
panis qui de coelo descendit, mediator Dei et hominum
Jesus Christus. Item virtute verborum istorum: Hic est calix sanguinis mei,
etc., vinum convertitur
in sanguinem suum. Sub utraque specie et
sub utriusque speciei particula singula, totus est
Christus Jesus et sumitur, residens in coelo, sedens
ad dexteram Patris; ipse vere est in hoc sacramento,
dentibus teritur, et integer manet. Manducatur, et
non corrumpitur. Immolatur, et non moritur; qualem
se praebuit discipulis edendum, talem se praebet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.