PL 172, col. 1297

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

veteri reficiamur azymis sinceritatis et
veritatis. Quod enim Graeci immolant de fermento
ad significandum tumidum Virginis uterum de Spiritu
sancto impraegnatum, non consentit sanctorum
Patrum doctrinae, quia in sacro eloquio
nunquam invenitur fermentum accipi in bonum.
Quod in nostro usu loquendi dicitur, corpus et
sanguis sumitur, non intelligas separatim, cum
ipse totus Christus et integer sumatur. Totus sub
utraque specie panis et vini: et sub qualibet particula
utriusque speciei totus. Inde est quod panis
et vinum non transeunt in divinam naturam, sed
in humanam substantiam. Credimus enim in Christo
duas fuisse naturas, divinam, et humanam; et tres
substantias, divinam carnem et animam, Athanasio

attestante qui ait: « Sicut anima rationalis et caro unus
est homo, ita Deus et homo unus est Christus. » Ipse
est qui in sacramento manducatur, et sumitur, non
sicut alius cibus manducanti incorporatur, sed qui
manducat debet ei per fidem et dilectionem incorporari.
In propria forma non sumitur, ne abhorreat
humanus animus ut fides comprobetur. In praeparatione
panis et vini, aqua vino miscetur, ut utrumque
de latere Domini fluxisse memoretur, in quo
etiam significatur nos per aquam et sanguinem salvari.
Aquam dico baptismi, sanguinem Jesu Christi,
quorum neutrum prodest, si desit alterum. Quoties
hoc conficimus, mortem Domini annuntiamus, vel
repraesentamus. Unde ne memoria Dominicae passionis
labatur de cordibus nostris, sed ut crucifigentes

nosmetipsos cum vitiis et concupiscentiis
mortui peccato, viventes Deo interpellatione ejusdem
Filii ad vitam resurgamus, haec sacrosancta offerimus
et hoc est quod sequitur: Unde et memores,
etc. Omnes offerunt, qui fide et opere in unitate
Ecclesiae consistunt. Cum autem Dominus in ministerio
nostrae redemptionis multa mira et inaudita
egisset, trium eorum, scilicet passionis, resurrectionis
et ascensionis, fit commemoratio per quae facta est
nostrae salutis completio. Corpus et sanguis Domini
dona sunt et data; nam dona sunt vel dicuntur, quae
sunt in potestate donantis, data in manu recipientis.
Unde ab aeterno sunt haec dona et in tempore
nobis data. Qui immolatur, ipse est hostia pura,

sancta, et immaculata, Agnus sine macula, qui peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus [(I Petr.
II)]
. Hostia fuit pura in passione, sancta et immortalis
in resurrectione, praeclara et praefulgens in ascensione.
Panis est vitae, non panis in quo videtur, sed
ille quo homines et angeli reficiuntur. Eo homines
utuntur in medicina; angeli in deliciarum gloria.
Hic panis in praesenti dat justificationis gloriam in
futuro autem, cum angelis ineffabilem laetitiam, cum
una sit et eadem res sacramenti, nec corpus sit
sine sanguine, nec sanguis sine corpore, divisim
tamen et pluraliter loquimur, non pro distinctione
rerum, sed pro varia forma specierum. Et cum sanguis
nominatur in calice, corpus extra calicem,
utrobique credatur esse et in calice et extra calicem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.