PL 172, col. 134

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Ampotis quoque, id est vorago, in Oceano in
exortu lunae majori aestu fluctus involvit et revomit.
Haec autem vorago, quae totas aquas et naves absorbet
et revomit, hinc fit: est in terra abyssus
profundissima, de qua scribitur: Rupti sunt omnes
fontes abyssi magnae [(Gen. VII)]
. Et juxta hanc
sunt cavernosa loca, et speluncae late patentes. In
his venti de spiramine aquarum concipiuntur, qui
et spiritus procellarum dicuntur. Et hi suo spiramine
aquas maris, per patentes terrarum cavernas,
in abyssos abstrahunt et ea exundantes iterum magno
impetu repellunt.
CAP. XLII.-- De terraemotu.--Quomodo fiant terraemotus.

De his ventis fit et terrae motus. Nam venti concavis
locis inclusi dum erumpere gestiunt, terram
horribili fremore concutiunt, eamque tremere
faciunt.
CAP. XLIII.-- De Hiatu.--Causa hiatuum terrae Tremor terrae quid, hiatus quid? Cur Sicilia flammas evomat, et arenas, ac lapides egerat. Scyllaeorum canum latratus unde.
Hinc etiam fit terrae hiatus, dum loca cava, et
continuis aquis frigida, ventis conclusa rumpuntur,
et introrsus cadentia in hiatum aperiuntur, de quibus
et multae civitates devoratae leguntur. Hoc est
autem in terra tremor, quod in nube tonitruum. Hoc
hiatus, quod ibi fulmen. Fiunt autem cum terrae
motu inundationes maris, eodem scilicet spiritu

infusi, vel residentis sinu recepti. Inde tellus Siciliae,
quia cavernosa, et sulphure et bitumine strata,
ventis pene tota et ignibus patet. Spiritu introrsus
cum igne concertante, multis saepe locis fumum,
vel vapores, vel flammas eructat, vel etiam vento
acrius incumbente arenarum lapidumve moles egerit.
Inde montis Aethnae ad exemplum gehennae
ignium tam diutinum durat incendium, quod insularum
Aeolidum dicitur undis nutriri, dum aquarum
concursus spiritum in imum profundum secum
rapiens, tandiu suffocat, donec venis terrae
diffusus fomenta ignis accendat. Huic Scyllaei canes
latrare finguntur, dum procul navigantes undarum
fremore terrentur, quas sorbente voragine collidit
aestus.
Simili de causa in aliis etiam terris incendium
surgit, et gehennam praeostendit.
CAP. XLIV.-- De frigore.--Cur extremae Oceani partes perpetuo frigore horreant.
Sicut calor de igni, ita frigus de aqua nascitur,
unde extremae partes Oceani rigido gelu, et perpetuo
frigore horrent, quia calore solis carent. Pars
autem Oceani, quae medium orbem dividit ideo
calore jugiter fervet, quia solem continuo supra se
habet.
CAP. XLV.-- De Aquis dulcibus et salsis
Oceanus fluviorum occursu non augetur, quia
fluenta dulcia partim salsis vadis consumuntur, vel
ventis, vel vapore solis abripiuntur, partim per
occultos meatus in suos amnes revertuntur. Idcirco

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.