PL 172, col. 135
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
perdurat salsus, tot fluminibus, ac pluviis irrigatus,
quia exhausto a sole dulci tenuique liquore, quem
facilius ignea vis trahit, omnis asperior, crassiorque
linquitur. Ideo summa maris unda est dulcior,
profunda amarior; lunae vero alimentum est in
dulcibus aquis, solis vero in amaris.
CAP.--XLVI.-- De Mari Rubro.--Mare unde dictum.
Mare Rubrum de Oceano exit, sed roseum colorem
de terra trahit, quae tota sanguineo colore rubet,
ac vicina littora inficit. Mare dicitur, quod sit
amarum. Hoc per venas terrae occulto meatu discurrit,
amaritudinem in terra deponit, dulce in fontibus
erumpit. In seipsum tandem refluit, ut scribitur:
Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut
iterum fluant. Omnia flumina intrant mare.
CAP. XLVII.-- De gemina aquae natura.--Cur mare non redundet. Cur fontes in aestate frigidi, in hieme vero calidi.
Dicitur tamen, quod aqua natura sit duplex, scilicet
salsa et dulcis. Salsa maris est gravior, dulcis
fontium et fluminum est levior. Et cum legatur quod
Dominus fontem in paradiso produxit, et in quatuor
flumina dividens totam terram in quatuor partibus
mundi rigare praecepit, dicitur quod eruptio fontium
omnium, vel fluviorum dulcis aquae de illo fonte,
vel fluviis decurrat, et in matricem abyssum ejusdem
fontis refluat. Quae licet universa mare influat,
amaris tamen aquis non commiscetur. Sed ut puta
levis super graves aquas labitur, et in occultum
suum cursum revertitur. Hinc est quod mare non
redundat, cum omnia flumina in illud intrent. Sic
et suprema maris unda non est adeo amara quam
ea quae in imo est posita.
Quod fontes sunt in hieme calidi, in aestate autem
frigidi baec causa est: in aestate calor aeris repellit
frigus in terram, et inde fit aqua frigida; in hieme
vero frigus aeris pellit calorem in terram, et inde
fit aqua calida.
CAP. XLVIII.-- De Aqua calida.
Et cum omnis aqua sit dulcis, aut salsa, videndum
unde quaedam erumpat calida, vel putida. Sunt
quidam specus subterranei naturaliter sulphure
pleni. In his cum ventus concipitur, ejus afflatu sulphur
accenditur, quod incendium etiam eructant
quaedam loca ut fit in Sicilia. Cum ergo aqua per
haec ignea loca currit, calorem et putorem inde
trahit, et si prope hunc locum erumpit, flammivoma
ebullit. Si autem longius recesserit, vix tepescit,
deinde penitus frigescit.
CAP. XLIX.-- De mortiferis aquis.
Sunt alia loca serpentibus plena, qui viciniam veneno
inficiunt, quae dum de terra exsurgit, bibentes
interimit, ut fons Styx facit.
CAP. L.-- De mari Mortuo.--Bituminis natura.
Quod aqua maris Mortui a ventis non movetur, et
in se nihil vivere patitur, fit ex fontibus bituminis,
quibus aedificata est Babel turris. Bituminis autem
natura resistit aquae, et non dividitur, nisi menstruo
sanguine.
CAP. LI.-- De animalibus aquarum.--Cur aves in aere volent. Amphibiae.