PL 172, col. 136

De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Pisces et Aves in aquis ideo commorantur, quia
de his facta leguntur. Quod autem aves in aere volant,
et in terra habitant, ideo fit quia aer est humidus
ut aqua, et terra est aquae permista. Quod vero
quaedam animalia de terra creata, in aquis possunt
morari, ut sunt crocodili et hippopotami, hoc ideo
fit quod aqua est valde terrae permista.
CAP. LII.-- De signis in mari prognosticis.
Cum in nocturna navigatione scintillat ad remos,
tempestas erit. Et dum Delphini undis saepius exsiliunt,
quo illi feruntur inde ventus exsurget et inde
nubes undis excussae coelum aperiunt.
De profundis aquarum emergamus, et scriptoria

penna in aera suspendamur.
CAP. LIII.-- De aere.--Daemones in aere commorantur.
Aer est omne quod inani simile, a terra usque ad
lunam conspicitur, de quo vitalis spiritus hauritur.
Et quia est humidus, ideo in eo volant aves: ut in
aqua natant pisces. In hoc commorantur daemones,
cum tormento diem judicii praestolantes. Ex quo
sibi corpora sumunt dum hominibus apparent.
CAP. LIV.-- De ventis.--Ventus quid?
De hoc procreantur venti. Ventus enim est aer
commotus, et agitatus. Et nihil aliud quam aeris
fluctus qui in duodecim dividitur; et quisque proprium
vocabulum sortitur, de quibus quatuor sunt
cardinales illorum collaterales.
CAP. LV.-- De cardinalibus ventis.--Septentrio, subsolanus, auster. Quare australes venti majores creant tempestates. Aura, Altanus.

Primus cardinalis septentrio, qui et Aparctias,
faciens frigora, et nubes. Hujus dexter Circius, qui
et Thracius, faciens nives et grandinem. Ejus sinister
Aquilo, qui et Boreas, constringens nubes.
Secundus cardinalis subsolanus, qui et Apeliotes,
temperatus. Cujus dexter Vulturnus, qui et
Calcias, cuncta desiccans. Ejus sinister Eurus, nubes
generans.
Tertius cardinalis Auster, qui et Notus, humorem,
calorem, atque fulmina gignens. Hujus dexter
Euroauster, calidus. Hujus sinister Euronotus, temperatus.
Australes venti faciunt majores tempestates,

quia ex humili flant in mari
Quartus cardinalis Zephyrus, qui et Favonius
hiemem resolvens, floresque producens. Hujus
dexter Africus, qui et Lybs, tempestatem, tonitrua
generans et fulmina. Ejus sinister Corus, qui et
Argestes in oriente nubila, in India faciens serena.
Extra hos sunt duo venti, Aura, et Altanus. Aura
in terra, Altanus in pelago.
CAP. LVI.-- De Nubibus.--Nubes quomodo nascantur. Nubes unde dictae.
Venti suo spiramine aquas in aera trahunt, quae
conglobatae in nubes densantur. Dicuntur autem nubes
quasi nimborum naves. Quibus dum venti inclusi
erumpere nituntur magno murmure concrepant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.