PL 172, col. 137
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
et nubibus collisis ignem terribilem excutiunt.
CAP. LVII.-- De tonitruo et fulminibus.
Strepitus ergo nubium et ventorum est tonitruus.
Ignis inde excussus est fulgur; qui ignis
ideo quaecunque tangit penetrat, quia est subtilior
nostro igne, et magna ventorum vi impellitur. Ab
Aquilone fulgur, et ab Euro tonitruus tempestatem,
et ab Austro flatus aestumque portendit.
CAP. LVIII.-- De Iride.--Iris quomodo fiat.
Arcus in aere quadricolor ex sole et nubibus formatur
dum radius solis cavae nubi immissus repulsa
acie in solem refringitur. Sicut dum sol
in vas aqua plenum fulget, splendor in tecto redditur.
De coelo igneum, de aqua purpureum, de
aere hyacinthinum, de terra colorem gramineum
trahit.
CAP. LIX.-- De pluvia.--Quomodo fiat pluvia. Pluvia, nymbus.
Imber ex nubibus descendit; dum enim guttulae
in majores guttas coeunt, aeris amplius natura non
ferente, non vento impellente, non sole dissolvente,
ad terras dilabuntur.
Lenta autem, et jugis defluxio pluvia; repentina,
et praeceps nymbus in nubibus vocatur. Quae, licet
de amaris aquis maris sit hausta, de solis igne in
aere decocta dulcescit, ut marina aqua humo infusa
dulcem saporem sumit.
CAP. LX.-- De grandine.--Grandinis generatio.
Stillae pluviae ventis et frigore congelatae in
aere coagulantur, et in lapillos grandinis mutantur.
CAP. LXI.-- De nive.--Nix quomodo fiat.
Nix aquae vapore nondum densato in guttas, sed
gelu praeripiente, formatur, quae in alto mari non
cadit.
CAP. LXII.-- De rore.--Unde ros veniat. Pruina.
Ros de aere venit, quando aquis gravatus rigore
noctis et lunae splendore distillat. Si vehementius est
frigus noctis, ros in pruinam albescit.
CAP. LXIII.-- De nebula.--Unde nebula fiat.
Nebula fit, dum humidae exhalationes vaporaliter
in aera trahuntur, vel radiis solis ad terram repellunt
CAP. LXIV.-- De fumo.--Qualis lignorum resolutio fiat in igne. Fumus cur amarus.
Fumus etiam ascendit de aqua. Omne namque
corpus constat ex quatuor elementis. Lignum autem
est corpus, quod igni injectum, ignis materies,
quae ei inest, ardet. Terrae vero materies uritur in
cinerem. Aeris et aquae materies per fumum evanescit
in aerem.
Ideo autem est amarus, quia natura aquae est
salsa, sive quia terrae permista.
CAP. LXV.-- De igniculis.
Quod in nocte videntur stellae cadere, non sunt
stellae, sed igniculi, a flatu ventorum ab aethere in
aerem tracti, et mox in madido aere exstincti.
CAP. LXVI.-- De pestilentia.--Unde nascatur pestilentia aeris et ubi. Ignis unde dicatur.