PL 172, col. 1367
Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne
obitum Ivonis et successionem Gaufridi in sede Carnotensi refert ad annum 1114. Contra in supplemento
germano dicti Roberti de Monte, quod Lucas Acherius cum operibus Guiberti abbatis B. Mariae de Novigento
vulgavit, praeclara epitome Vitae Ivonis habetur, et mortuus dicitur anno 1117: ad quem etiam annum, diem extremum clausisse Ivonem;
tradit Matthaeus Parisius in Henrico I rege Angliae. Alii scriptores
arripiunt unum ex annis intermediis, scilicet 1115 aut 1116, et prior habetur in Martyrologio et Kalendario
ecclesiarum Carnotensium, posterior profertur ex prisco Kalendario S. Quintini Bellovacensis, in quo ipse
Ivo abbas ante suum episcopatum fuerat, et varia moriens dona legavit; mortuus autem fuit 23 Decembris,
ita ut postea potuerint adfuisse successori Gaufrido tam Robertus quam Bernardus, et tamen obiisse
uterque anno 1117.
8.
Celebratum fuit eo annno Pascha 25 Martii, cyclo lunae XVI, solis VI, littera Dominicali H et cum infra
in Vita num. 105 dicatur B. Bernardus undecimo Resurrectionis Christi die in ultimum morbum incidisse,
id contigisset die quinto Aprilis. Num. 112 indicatur quinto incommodi die extremis sacramentis
munitus, decimo scilicet ejusdem mensis Aprilis. Deinde, ut num. 117 refertur, biduo antequam coelicas
sedes adiret, ad se e turre castri Novigenti evocavit quamdam matronam cum sua filia, isti inter dealbatos
monachos apparens; quae subsequendi die ambae venerunt. Nocte sequenti, ut dicitur num. 119, imperavit fratribus, qui sibi famulabantur, uti fessos artus dormiendo relevarent,
quando ipse a monachis
ibidem sancta mortuis fuit visitatus. Sequenti et ultimo die, cum omnes ad se vocatos piis monitis instruxisset,
et osculatus fuisset, oculos inter dolores clausit, et spiritum Deo reddidit, uti num. 60 et sequente
legitur. Potuit is fuisse dies 14 Aprilis, scilicet XVIII Kalendas Maii, pro quo facili errore dies VII Kalendas Maii,
in supra indicato et saepius mendoso Chronico S. Maxentii, est excusum: cui tamen consentit
ms. Kalendarium Ecclesiae Tironensis: in quo litteris rubris ad diem 25 Aprilis hoc notandum est: Obitus venerabilis Patris nostri Bernardi primi abbatis Tironensis.
Verum ad diem 14 Aprilis memoratur
in Martyrologio Benedictino ab Hugone Menardo his verbis: In monasterio Tironensi beati Bernardi primi
ejusdem loci abbatis, magnae sanctitatis viri, et dein lib. II Observationum, Vitae breviarium desumptum ex
Gaufrido ejus discipulo traditur; in qua iterum beati titulo honoratur.
9.
Eodem die Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, hoc de eo elogium habet: In monasterio
Tironensi transitus B. Bernardi, primi ejus loci abbatis, egregiis virtutibus spiritu prophetiae ac dono miraculorum
gloriosi. Longo etiam encomio, sed ex Menardi observationibus potissimum desumpto, eum celebrat
in Menologio Benedictino Bucellinus. Sanmarthani tomo IV Galliae Christianae, pag. 865 citato Chronico
Malleacensi, asserunt obiisse XVIII Kalendas Maii, et ista ex veteri Necrologio Carnotensi proferunt: Obiit Bernardus abbas de Tiro, qui ejusdem loci ecclesiam a fundamentis construxit, et multos ibidem monachos
sub sanctitatis et religionis norma congregavit.
Alia elogia infra in notis nostris ad Vitam habentur.
Gaufredus Grossus in Vita passim utitur titulo sancti Bernardi, uti in omnibus mss. et Vita a Soucheto
edita videri potest num. 78, 79 et 94, ita etiam passim eum confessorem et confessorem Christi appellat,
et in prologo innuit diem ejus natalitium celebrari, atque ut tunc Vita praelegeretur, eam a se esso
conscriptam: quod factum est post annum 1131, quo Ludovicus Junior est in regem Francorum coronatus;
cujus rei num. 97 meminit.
INCIPIT VITA.
PROLOGUS.
Reverendissimo Patri domino GAUFREDO, ecclesiae,
Dei gratia, Carnotensis episcopo, atque sedis apostolicae
legato, monachorum omnium infimus GAUFREDUS
salutem.
1.
Vestrae sublimitatis multo melius atque liquidius,
beatissime Pater, novit sapientia, quod Gesta
sanctorum hominum describere, et ad posteriorum
notitiam utilitatis gratia litterarum apicibus collecta
transmittere, per Raphaelem archangelum, medicinae
bajulum, satis evidenter admonemur, ad
Tobiam dicentem: Regis sacramentum abscondere,
bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri,
honorificum est [(Tob. XII, 7)] . Sed et mundi lucerna
Hieronymus ad hoc idem exemplo suo nos excitat,
qui postquam Vetus ac Novum Testamentum nitido
sermone fideliter transtulit, postquam prophetias et