PL 172, col. 1365

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

et innocentiae virum. Demum auctor suam sinceritatem num. 110 ita indicat: Testor Jesum, cui
ille servivit, cui et ego servire cupio, me in utramque partem nihil fingere, sed quasi Christianum de Christiano,
quae sunt vera proferre. Et sub finem sequentis numeri: Testor, inquit, ipsam Veritatem ac sanctos
ejus angelos, ipsum quoque angelum, qui custos fuit et comes admirabilis viri, me nihil in gratiam illius dicere
more laudantium; sed quidquid dicturus sum pro testimonio dicere, et minus esse ejus meritis, quem totus
praedicat orbis.
3.
Vitae hujus duplex exemplar ms. nacti fuimus, alterum submisit nobis Rothomago Guillelmus Thiersault,
alterum Divione Petrus Franciscus Chiffletius, uterque societatis nostrae sacerdos; et propter varia
sanctorum Acta submissa de hoc opere bene meritus. Adnotaverat Chiffletius, illud suum exemplar descriptum
fuisse ex veteri membranaceo codice ms. Sanctissimae Trinitatis de Tironio. Eamdem Vitam typis Parisiensibus
vulgavit et suis observationibus illustravit Joannes Baptista Souchetus, sacrae theologiae doctor
et Carnotensis canonicus, florente auctoris delectatus stylo, et pro saeculi iniquitate, seu potius barbarie,
terso satis et nitido, uti scribit in dedicatione ad Henricum Borbonium, Metensium episcopum S. Germani
a Pratis et SS. Trinitatis de Tironio abbatem. Plura addit in praefatione ad lectorem. Quod ad auctorem
Vitae, inquit, spectat, commendatione haud indiget, sufficit ipse sibi. Vitam legi, perlegi, non libenter
solum, sed avide quidem, tanto oblectamento, ut statim me scriptionis elegantia ceperit, et ne ea carerem,
describendam commiserim. Animum certe mordebat, illius auctorem, pro saeculi inscitia, eruditione perpolitum
nec contemnendum (ut qui tanta ingenii ubertate opus suum prosa et versu texuerat, argutarum documentis
sententiarum consperserat, nec non historicis descriptionibus illustrarat) in obscuro haerere ac situ perire.
Communicarat Soucheto Vitae hujus apographum, cum verni jejunii conciones sacras in Carnotensi primaria
basilica haberet, Jacobus Dinetus societatis Jesu egregius concionator, qui etiam fuit collegii Claromontani
Parisiis rector et Franciae provincialis, et de studiis nostris, diversa sanctorum Acta transmittendo
bene mereri conatus; in quo etiam ei similis fuit Andreas Duchesnius, qui alterum concessit Soucheto
exemplar hujus Vitae, ex codice Papirii Massoni descriptum. Tertium codicem reperit Tironii membranaceum
ms. ob antiquitatem nervis dissolutum et sibi vix cohaerentem: ex quo scilicet habuimus
apographum a Chiffletio transmissum, in quo hinc inde nonnulla desunt. Quartum denique accepit concessum
a Guillelmo Laisneo priore Mondavillano.
4.
Postremum haec pro caeteris omnibus apographis genuinum Gaufridi fetum esse non addubitat Souchetus:
maxime quia ex primogenio exemplari, Joannis a Carnoto abbatis Tironensis diligentia et sedulitate
descripto, reliqua desumpta arbitratur, idque putat ex libri calce apparere. Sub finem quoque nostri
apographi, a Thirsautio transmissi, ista habentur: Haec a me Philippo Bernyer presbytero ecclesiae S. Albini
in Campo rotundo, in Percheto scripta sunt, anno Jubilaei 1600, quo etiam anno primitias obtuli. Exemplar
hujus voluminis tribuit mihi prior de Huis et superior domus Sanctissimae Trinitatis de Tironio, scriptum
in veteri membrana: in cujus fine haec litteris rubeis scripta sunt.
J. Carnotensis, Pater Ecclesiae Tironensis.
Me fecit scribi, gloria lausque sibi.
Joannes Pignore de Valleca me scripsit.
Fuit autem dictus Joannes de Carnoto abbas XV, electus anno 1290,
fato functus anno 1297, ut tradit Souchetus in catalogo abbatum Tironensium, cum Vita B. Bernardi edito.
Post dictum catalogum adjungit Souchetus beneficia tam regularia quam saecularia, a monasterio SS. Trinitatis
de Tironio dependentia, et sunt XI aut XII abbatiae, prioratus XLVII aut XLVIII, ecclesiae parochiales
XXXII; et post numerum seu caput 42 numerat abbatias seu prioratus LVIII, a Saviniacensi abbatia dependentes,
et a B. Vitali subjectos Tironiensis abbatiae. Singulorum nomina et situm describit Souchetus:
qui in dicta praefatione scribit se juvandae lectoris memoriae numeros addidisse et capita nullo legentis aut
libri praejudicio. Nos aliter et more nostro distinximus capita: atque sub singulis proprias dedimus adnotationes,
omissis longioribus observationibus Soucheti, ad quas, utpote valde eruditas et concinnas,
lectorem remittimus. Adjunximus etiam clarirtatis causa usitatam nobis synopsim marginalem, ab eodem
neglectam.
§ II. Tempus vitae et mortis B. Bernardi, nomen fastis ascriptum; titulus sancti et beati tributus.
5.
Dicitur B. Bernardus cum moreretur, fuisse fracto, senili, et debilitato corpusculo, et habuisse membra
annositate confracta; ideoque censemus anno aetatis septuaginta complevisse. Natus ergo esset circa annum
1046, qui cum ad vigesimum fere annum aetatis suae amplexus esset disciplinas; ad vitam sanctiorem coepit
aspirare; et in Aquitanam profectus, in coenobio S. Cypriani factus est monachus, circa annum 1066. Cum
autem per decem, aut eo amplius annos in claustro S. Cypriani vixisset, factus prior in monasterio S. Savini,
usque ad annum 1096, quando abbate in terra sancta mortuo, ne in abbatem eligeretur, fugit in eremum;
inde post triennium in insulam Causeum, ex qua reductus primo in eremum, deinde in monasterium
S. Cypriani, creatus est anno 1100 abbas, et postea anno 1110 interfuit concilio Pictaviensis, deinde bis
Romam profectus est, tum relicta abbatia secessit, et post varias circuitiones construxit monasterium Tironiense,
impetrata bulla donationis III Nonas Februarii anno 1113; sed quod tunc apud Francos anni a
Paschate inciperent, secundum hoc solum numerandus est annus 1112.
6.
Florebat tunc Ivo episcopus Carnotensis, de cujus obitus anno infra agemus: in hujus locum cum
Gaufridus esset inthronizatus, et seditio inter clericatum et comitem versaretur, convenit abbas Bernardus,
bonorum omnium memoria dignus, cujus laus usque hodie per omnes Galliae Ecclesias. Uti leguntur 25 Februarii
in Vita secunda B. Roberti de Arbrissello num. 15. De obitu Roberti et Bernardi in Chronico S. Maxentii,
vulgo Malleacensi dicto, apud Philippum Labbe ista leguntur: Anno millesimo centesimo decimo
sexto, obiit Robertus de Arbrissello, fundator Fontis Evrandi, sexto Kalendas Martii. Eodem anno obiit Bernardus
fundator coenobii Tironis, quod est in Pertico, septimo Kalendas Maii. Verum auctorem dicti Chronici
non satis in annis subducendis accuratum fuisse, demonstramus infra cap. 3, littera A, notamusque
non solum ad annos quinque, sed forsan ad octo aut novem aberrasse: ut mirum non foret si hoc in loco
error unius alteriusve anni irrepsisset. Ac primo Robertum de Arbrissello, ostendimus ad ejus Vitam dicto
15 Februarii, non obiisse sexto Kalendas Martii, sed quinto, idque anno 1117, qui annus tunc ob initium
anni a Paschate ut dixi apud Francos solitum inchoari, potuit dici 1116. Quidni ergo ad eumdem annum
1117 referatur obitus B. Bernardi, cum videatur ipse modus loquendi quo Chronici auctor usus, insinuare,
cum intra eumdem annum post B. Robertum e vivis excessisse.
7.
Multum hic solliciti fuimus, ut ex obitu Ivonis episcopi Carnotensis lucem aliquam acciperemus:
sed novas reperimus tenebras, aliunde illustrandas. Nam primo supplementum Chronici Sigiberti, quod a
Laurentio de la Barre in Historia Christiana veterum Patrum sub nomine Roberti de Monte editum est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.