PL 172, col. 1363

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

1.
Monasticus status, qui prae caeteris in Ecclesia Dei semper floruit, eximia religione ac sanctitate, suum
qua fundatorem qua restauratorem praecipuum in Occidente nostro agnoscit sanctissimum patriarcham
Benedictum, cujus Acta illustravimus 21 Martii, quo die ex hac vita migravit anno 542. Hic enim cum
scripsisset monachorum Regulam, laudatam a S. Gregorio Magno, ut discretione praecipuam et sermone
lucentulam, non tantum propagata illa est per omnes Europae provincias, innumeris monasteriis, per discipulos
et successores ejus, saeculorum paucorum decursu fundatis; sed etiam in omnia diversae a Benedictina
institutionis coenobia paulatim suscepta est. Succreverunt deinde, velut ex radice fecundissima,
hujus instituti congregationes variae, communis Regulae observantiam sub propriis cuique ordinationibus,
ad disciplinae vigorem vel restaurandum vel stabiliendum, conceptis, profitentes. Harum antiquissima et
sanctorum virorum proventu felicissima fuit Cluniacensis circa annum 910 in Galliis a B. Bernone coepta,
uti ad hujus Vitam 13 Januarii deduximus. Similis congregatio potest censeri Cavensis in Italia,
quam S. Alferius, cujus vitam illustravimus 12 Aprilis, sub finem saeculi X fundavit, mortuus anno 1050.
Subjecta huic monasteria numerantur trecenta ac triginta in Italia ac Sicilia. Eodem tempore S. Geraldus
in Aquitania prope Burdegalam, condidit monasterium Silvae Majoris, eo successu ut ecclesiola quam invenit
vetustate confractam, facta sit fecunda in sobole: ita quod in Hispania et in multis partibus Galliarum
ipsam tanquam matrem suam suscitata ex ea filialis devotio reveretur, ut scribit Christianus monachus
Silvae Majoris, in ea quam ad 5 Aprilis secundo loco dedimus Vita; scripta sub exitum saeculi XII num. 15.
Omnium ejusmodi filiarum nec non coenobiorum aggregatorum, catalogus in ejusdem monasterii archivio
etiamnum invenitur, et nobis benevole submittendus promittebatur, sed promptas religiosorum suorum
manus novus prior cohibuit, ignarus nonnisi ad sui monasterii majorem laudem talia desiderari: unde
hoc solum dicere possumus, etiam hodie plures quam triginta prioratus subjectionem antiquam retinere.
Non absimilis fuit nova congregatio, a B. Bernardo Tironii in dioecesi Carnotensi sub initium undecimi
saeculi inchoata, cui infra in Vita, num. 52, dicuntur subfuisse centum cellae, sive ea fuerint abbatiae sive
praepositurae, idque cum ejus Acta aliquot post obitum annis conscriberentur. Joannes Iperius in Chronico
Bertiniano capitulo 40, parte III, agit de fundatione plurium religionum sub novo ritu et habitur, et inter
illas recenset de Tirone, sub Regula S. Benedicti cui habitum grisii coloris fuisse traditur in Monastico Anglicano
pag. 704, ubi agitur de Furnesiensi monasterio. De situ monasterii Tironiensis in comitatu Perchensi
agimus ad Vitam ipsius B. Bernardi, potissimum cap. 12.
2.
Conscripsit eam Gaufredus Grossus, qui sub ipso monachus Tironii vixerat, et in prologo asserit, se veraci stylo ea quae vidit vel fidelium hominum relatione didicit, litteris commendata successoribus transmisisse.
Ita num. 88 cum B. Bernardus esset Carnoti, et cognovisset Gervasium monachum maligno spiritu
agitatum, in infirmorum cella teneri obligatum, addit, idcirco eum tam celeriter remeasse, nobis, qui illuc
conveneramus, intimavit. Eodem modo num. 94 testatur se vidisse quae narrat; sed vel maxime eorum,
quae capite 12 et 13 de ejus morbo, adhortationibus ad suos, extremis sacramentis susceptis, pio obitu, et
exsequiis scribit, se oculatum testem profitetur. Praeterea ex ipso B. Bernardo plurima quae hic olim
gesserat, videtur intellexisse. Ita num 27, cum describeret vitam ejus solitariam in insula Causeo, addit: Quibus vero alimentis vitam suam sustentaret, nobis id ab eo requirentibus indicare recusabat, suarum virtutum
artificiosus dissimulator.
Potuit interim multa discere ex Christiano monacho, qui eum cum Petro de
Stellis ex dicta insula reduxit: quem num. 36 ait, cum Vitam hanc scriberet, adhuc superfuisse mirae simplicitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.