PL 172, col. 1369
Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne
certamina, rosei coloris floribus vernantia; verum
etiam confessorum ac virginum florigeros actus et
mores, castitatis continentes lilia, suavissimos odores
spirantia, floridis narrationibus ediderunt.
2.
Sed et canonicae Scripturae complexio, ac series
veteris instrumenti, sanctorum omnium Novi
Testamenti universaliter collectorum nondum propalatam
vitam, mores, actus, conversationes, labores,
sudores certaminum, agonum constantias, victoriarum
triumphos, remunerationum triumphales
palmas, signis, figuris, umbratilium rerum narrationibus,
aenigmatum obscuritatibus materialium
operum stupendis et perplexis descriptionibus designare
studuerunt. Mandavit etenim Deus Moysi ut
ad exemplar, quod in monte viderat, omnia opera
testimonii, in illis conversationis sanctorum formam
praefigurans, adeo diligenter consummaret, ut et
phialas (faceret), et cyathos, et mensae labrum, et
candelabri calamos, scyphos, sphaerulasque, et liliorum
repansiones, lucernarum emunctoria, caeteraque
omnia, quae prorsus singulatim enumerat Scriptura.
Templi quoque Salomonis universa cum
mensuris suis tam studiose, non solum aedificia,
sed omnia aedificiorum digerit anaglypha, ut neque
epistylia columnarum, vel capitella, et capitellorum
retincula, aut rotarum axes radios, canthos et modiolos
praetereat. Et etiam ab Ezechicle vergentis ad
austrum civitatis aedificium, in spiritu visum, tam
subtiliter est descriptum, ut et caelaturas palmarum
non praeteriret, nec saltem portae limen immensuratum
transiret: quae cuncta, teste Apostolo, umbrae
fuere futurorum [(Hebr. X, 1)] .
3.
Itaque si divinae sapientiae providentia, umbrarum
et rerum distinguens tempora, per homines illius
aetatis, quos ad hoc suis inspirationibus idoneos
fecerat, tanto studio figuras et signa describi voluit
et jussit; quis sane sapiens non intelligat, figurata
et significata ab eis sanctorum gesta, quanta diligentia
litterarum descriptionibus retineri et notificari
fidelium futurorum notitiae, et velit et innuet. Et
cum divinae voluntatis cognitio sit plenaria et evidens
admonitionis impositio, si nos pigritantes
torpore desidiae, ac stertentes sopore inertiae, negligimus
nostri temporis sanctorum actus nobis cognitos
calamo designare, et futurae posteritatis utilitatibus
destinare; nonne, offensionis reatum incurrimus, et
in detrimentum nostrae salutis incidimus? Nostrae
salutis igitur augmentis instantes, sanctorum pietatis
opera scribendo denotemus; et illa denotantes,
ejus qui in sanctis suis est mirabilis, Christi magnificentiam
praedicemus. Dum enim Christi militum
laudes referimus, regis illorum sublimiter magnificos
triumphos attollimus; quia quidquid virtutis