PL 172, col. 1377
Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne
coenobii amplificandi ac ditandi gratia, pro
memorata acquirenda ecclesia avide insistebat;
Bernardus vero nullatenus acquievit, animadvertens
quod Simoniaca pestis ex latere subintrabat.
Unde factum est ut idem Gervasius, postquam se
minime praevaluisse vidit, atque jam dictam ecclesiam,
ad quam anhelanter suspirabat, abbas tunc
temporis S. Cypriani obtinuit, contra virum Dei
Bernardum vehementi indignatione permotus, curam
sibi commissam contemnendo postposuit, atque
de sumptibus S. Savini apud S. Cyprianum habitationem
sibi construxit, in qua deinceps per plurimum
temporis habitavit. Haec non adeo protulimus,
ut quibusque simplicioribus quodlibet dissensionis
argumentum proponamus; sed ut, sicut in sequentibus
declarabitur, metuenda Dei judicia simulque
praedicanda magnalia posteritati succedentium transmittendo
propalemus. Plerique etenim multo ardentius
legunt, quod et inter ipsos facta sit contentio [(Luc. XXII, 24)] ,
qui teste Evangelio, visibiliter
adhaerebant coelesti magisterio; quam quod in
eorumdem Actibus intimantur, multitudinis credentium
erat cor unum et anima una [(Act. IV, 32)] . Sed
quoniam divinas Scripturas obliquo conspectu dijudicantibus,
et inexplicabili tergiversatione pervertere
machinantibus, nunc nequaquam satisfacere
cupimus, ad intermissum propositum redeamus, a
quo paululum disgressi sumus.
15.
Bernardus interim saepedicti Gervasii privatus
patrocinio, sed divino non destitutus adminiculo,
more providi procuratoris; totius monasterii
S. Savini nunc exterioribus nunc interioribus pervigili
cura insistens utilitatibus, tanto magis operam
dabat, quanto majus onus curae suae incumberet:
ideoque ne quid minus honestum sua contingeret
ignavia, frequenti retractatione recolebat.
Verum quia non potest esse Abel quem Caini malitia
non exerceat, nec rosa nisi inter spinas vernare
prospicitur; a quibusdam canonicarum institutionum
impugnatoribus, in eodem coenobio corpore
tantum commorantibus, perplurimis exacerbationibus
affectus et creberrimis infestationibus lacessitus
perhibetur. Quorum unus, qui caeteris pertinacior
et ad inferendas quaslibet molestias audacior
dignoscebatur, dum frequenti verborum invectione
quadam die praecipitanter in eum insurgeret, Bernardus
quidem exempli gratia illi vindictam committens,
qui sibi committit admonet, dicens: Mihi
vindicta et ego retribuam [(Rom. XII, 19)]
; illata improperia
aequanimiter pertulit; sed divina ultio evidenti
statim ac celeberrimo judicio ipsius infestatorem