PL 172, col. 1384

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

compatiens, uni sociorum ejus decem et octo nummos
tradidit, pie providens ut tantillum pecuniae
haberent, ex qua in itinere sumptus, saltem per
dies aliquot, compararent. Quo vir Domini comperto,
non mediocriter indignatus, quod argentum
secum deferret, sic ait: « Aut meus socius non eris
aut hos nummos ferre desines. Putasne Christum
invenire pauperem in illis partibus ad quas properamus,
quem ubique divitem esse cognoscimus?
Pauperiem, Christo divite, ne timeas: Christus
etenim tibi necessaria sufficienter ministrabit, si
primum regnum Dei quaesieris fideliter. » Et his

dictis pauper quidam ruricola obvius illis fuit, cui
nummos illico dari praecepit. Pauper quidem argentum
accipiens laetus efficitur, quod ex facili nummos
habuerit; Bernardus vero laetior redditur, quod penitus
nummis caruerit. Uterque igitur diverso modo
laetificatus, ille cum pecunia domum suam properat,
iste sine pecunia, non habens ad primam mansionem
ubi caput reclinet, quo tenderet nesciebat;
sed de largitate bonitatis Dei confidens, coeptum
iter, juxta quod intenderat, consummare festinans,
ad mare Britannicum pervenerat, ibique cognito
quod infra maris decem milliaria insula quaedam,
anachoretis competentem praestaret solitudinem,
quam veteres Causeum nominarunt, navem

conscendit: ad quam conveniens in ea per annos
plurimos habitavit.
27.
In tam igitur occulta remotione positus, et a
strepitu et perturbatione hominum separatus, et ab
omni audientia humanae conversationis alienatus,
in coelestibus theoriis totus erat. Die et nocte, in
oratione, in cordis contritione, et in lacrymarum
effusione, persistens, cogitabat dies antiquos, et
annos aeternos in mente habebat, pascebatque eum
contemplatio summi boni; nec jam multo terreni
cibi desiderio aestuabat, quem divinae contemplationis
dulcedo assidue satiabat. Mansit itaque multis
diebus pane carens in hoc loco, absque foco, sine
socio. Quibus vero alimentis vitam sustentaret
suam, dum haec abessent, nobis id ab eo requirentibus,

indicare recusabat, suarum virtutum artificiosus
dissimulator, ut esse assolet perversus quilibet
flagitiorum suorum versutus occultator. Sed
revera, ut compertum est postea quibusdam suis
sodalibus, herbarum utebatur crudis radicibus. Illi
quoque inibi inhabitanti tentatio daemonis non defuit,
illum deterrere et ab illis sedibus expellere cupientis:
suis etenim phantasticis artibus terribiles
formas ingerebat, quas miles Christi, crucis armatus
signaculo, viriliter fidenterque superabat.
28.
His diebus ab Armorica Britannia piratici raptores,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.