PL 172, col. 1390

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

catholicae praedicationis doctrinam, si vitae consilium,
si sanctae diligerent conversationis exemplum.
Cujus sententiam multitudo fratrum animo suscipiens,
jam ex transacta apud eos viri conversatione,
vera esse quae referret cognoscens, communi decreto
statim constituunt, ut ad eum legatos tales destinarent,
quorum sollicitudine et industria ad se revocari
posse minime dubitarent. Quapropter ipsum Petrum
de Stellis, cujus auctoritate et amore reduci
poterat, ad eum dirigunt, adjungentes ei ducem itineris,
qui adhuc superest, nomine Christianum,
mirae simplicitatis et innocentiae virum: qui consummato
itineris labore ac navigationis periculo,
tandem ad eum perveniunt.
37.
Vir autem Domini Bernardus, conspiciens

Petrum, jam a multo tempore sibi familiarissimum,
ac fugae suae susceptorem fidelissimum, miratur eum
tam longe peregrinationis arripuisse laborem, atque
prae gaudio lacrymas fundens, datisque amplexibus
osculatur multoties, veneratur ut patrem, suscipit ut
hospitem, omnia utilitatis vel humanitatis atque
charitatis officia prout poterat impendens: et post
dulcia vitae aeternae colloquia, quibus sese ad invicem
reficiebant, Bernardus ait: « Charissime Pater,
dicito mihi de statu Aquitanicae regionis, si in illis
partibus nunc Ecclesiae Christi pacem habeant, et
si monasteria rigorem disciplinae ac religionis conservent. »
Ad haec ille, Dei gratia omnes Christicolas
laetos et festa pace quietos, respondit, ac tandem S.
Savini monachos jam sibi abbatem praefecisse adjecit.

Quo Bernardus audito, laetus efficitur, et qui
prius illius mentem afflixerat, videlicet ne abbas eorum
coactus fieret, metus deponitur. Petrus proinde
suae legationis negotium explere cupiens: « Fratres
nostros, inquit, eremitas visitavi, mandataque
eorum ad te tuli, ut ad eos redeas, ne consortia eorum
penitus relinquas. Hoc vero quanto mentis affectu
quantove animi desiderio exspectant, verbis explicare
nequeo. » Bernardus equidem, ut erat totus
affluens visceribus charitati fraternae, continuo tale
fertur responsum dedisse: « Faciam quod poscunt, ne
auctoritatem legati et petentium videar contemnere,
quamvis hujus remotae insulae solitudinem nollem deserere. » Peracta itaque hac legatione, Petrus ad Aquitaniam
remeavit.

38.
Hoc in tempore viri Dei mentem prophetiae
spiritus tetigit, quam ad quaedam absentia videnda,
quasi sibi praesentia forent, illustravit. Duo namque
erant de numero eremitarum, qui illum susceperant,
et diu in silvis concorditer cohabitaverant:
quorum unus Albertus nomine, jam grandaevus, abstinentiae
et orationis studio infatigabiliter insistebat;
alter vero junior, Adelinus dictus, mansuetudinis
atque obedientiae virtute excellenter pollebat, lenitate
quoque affabilitatis adeo blandus erat, ut omnibus
qui ejus consortio usi fuerant, amabilis haberetur.
Porro longaevitatis suae (privilegio) Albertus ut magister
praeerat; alter vero, ut subjectus, ejus jussionibus
obtemperabat. Hic viri Domini Bernardi vehementer

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.