PL 172, col. 1389

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

sed in saxorum cavernis, aut velut vineae
custos vel cucumerarii, vilibus in tuguriis latuerat.
35.
Haec tuae dignationis, Christe, provida dispensatio,
haec tua vis, haec tuae fortis dexterae est benigna
mutatio. Ad hoc enim pro servi tui meritis
elementa perturbari voluisti, ut rapacium hominum
mentes converteres, ut captivos a carceralibus vinculis
abstraheres, ut anachoretae tuo algidis in rupibus
latitandi domum construeres, ejusque vitam
mundo detegeres. Denique postquam per dies aliquot
in insula cum sancto viro remanserant, cibariisque
penitus deficientibus, herbarum uti crudis
radicibus, ut se sustentarent, illum imitando, non
poterant, fame cogente magnopere discedere cupiunt;
sed praecedentis marinae perturbationis furore

illos deterrente, quid sibi eligant nesciunt. Fames
etenim saeviens illorum depascens artus, illis
imperat ut discedant; ponticae vero rabiei formido,
illorum corda tremore concutiens, illos cogit ut maneant.
Arctantur itaque angustiis; unum tamen e
duobus assumant necesse est, aut victualium penuria
deficere, aut quam periculosam experti fuerant
navigationem repetere. Sed excruciantis illos famis
tyrannidem ultra ferre non valentes, quam in praesentiarum
sentiunt, ut securum navigare habeant
sibi argumentum invenire satagunt: Bernardum
namque adeunt, quem et ventis et mari posse imperare,
praecedentibus experimentis edocti, non diffidunt,
ut elementorum motus in sua fide suscipiat,
ut se apud Deum fidejussorem constituat, quatenus

marini fluctus tranquillitatem teneant, donec prospero
cursu optatos portus apprehendant. Vir autem
sanctus, cui fidem magnam divina gratia contulerat,
viros sub mortis periculo laborantes conspiciens,
illud Christi verbum ad memoriam reducit: « Si habueritis
fidem, ut granum sinapis, dicetis huic
monti: Transfer hinc, et transferetur [(Matth. XVII,
19)] . » Quod autem postulaverant effecit, et illos pacifica
navigatione ad propria transmisit.
CAPUT V. Reductio B. Bernardi ad priores eremitas, dein ad primum monasterium S. Cypriani.
36.
Interea monachi S. Savini, Bernardum, cui regimen
suae Ecclesiae toto conamine tradere proponebant,
dum quaerentes nusquam reperiunt, alium sibi

pastorem constituunt. Quod Petrus de Stellis, eo
quod de vicinia eorum habitaret, continuo cognoscens,
mox ad praedicta eremitarum deserta properanter
abiit, et ad dominum Vitalem perveniens,
ubi esset ille quem commendaverat, requisivit. Ille
autem, quod in remotissima maris insula latitaret,
respondit. Petrus sane jam ea quae prius de Bernardo
tacuerat, amodo celare haud utile judicans,
nomen illius, peritiam litterarum, morum vitaeque
sanctitatem, refutationem praelationis, in communi
audientia fratribus enarravit, ejusque talem famam
tunc in Neustria praedicabat, qualem jam a multis
annis in Aquitania cognoverat: consulitque eis, ut
a marinis insulis eum retraherent vel invitum, si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.