PL 172, col. 1388

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

sanctum eremitam cujus monita contempsimus, cujus
verba risimus? Voveamus sursum manus levantes;
et firmiter apud nos statuamus si nos Dominus
ad illum reducat, quidquid ille jusserit nos
facturos; et ab hujus mortis faucibus, jam nos deglutientis,
ejus meritis abstrahemur. » Hanc vocem
omnes unanimiter, quasi oraculum missum coelitus,
accipiunt; et in hujus professionis testimonium, ut
praeceptor instituerat, manus erigunt. Mox quadam
accepta securitate, in haec verba prorumpunt: « O
Altissimi, inquiunt, virtus, quam potentissimam jam
experimentis certissimis esse cognovimus, permitte
nos vivere! concede correctionis tempora; da indulgentiae
locum, quod, ut nobis videtur, juste negare
non poteris; quia non sumus jam raptores

piratici, sed professi sectatores eremitici viri. Nos
amodo mercatores captivos non tenemus, sed illos,
ut fratres nostros, quorum onera portare debemus,
Christi legem complentes, contra ponti rabiem luctantes,
ne ab ipsius voragine sorbeantur, prout
possumus, adjuvamus. Pecuniam illorum ut avidi
praedones jam concupivimus; sed ob tutelam ipsius
laborantes, ut sancti eremitae ministri, reddendam
custodimus. »
34.
Sed omnipotens Deus, qui eorum mentem mirabiliter
terruit, eorum quoque vitam per meritum
famuli sui Bernardi, ad quem speciali devotione
clamaverunt, mirabilius reservavit. Nam haec et his
similia miseris illis, mortis exagitante timore, vociferantibus,
fulminantis aeris flatu terrifico Causei

insulae littoribus naves impelluntur, rapidissimique
impetus vehementia in siccum littoris evehuntur;
quarum quatuor naufragium perpessis, quinta cum
suis armamentis illaesa reservatur. Piratae igitur
mercatoresque, dum se suamque pecuniam in solo
telluris cum fragmentis navium inveniunt, mortis
se barathrum evasisse cernentes, prae gaudio lacrymasse
dicuntur. Tunc sanctus vir, cujus pro sanctitate
hoc sibi concessum fuisse minime dubitabant,
quaeritur; tunc ejus merita, velut divinae potentiae
miracula, ab illis alta voce praedicantur. Inventus
autem, ac si coeleste numen ab eis, quamvis hoc
ipse prohibeat, adoratur. Tunc a praedonibus cum
lacrymis rogatur, ut cum mercibus suis institores

liberos accipiat, quos die praecedenti, multiplici cum
supplicatione rogans, liberare nequiverat. Deinde
ejus pedibus provoluti piratae, super pristinis culpis
suis modum poenitentiae sibi definiri petunt, peregrinationisque
vota quae fecerant exponunt, et ut
illa persolverent, quidam ex illis mandatum accipiunt;
quidam vero, ut vitae illius innocentiam imitarentur,
cum illo remanserunt. Institores quoque,
ut de tabulis naufragii domum faceret, sancto viro
suggerunt, et ad operis conducendos artifices pecuniam
offerunt. Bernardus namque, quamvis annos
perplures in insula mansisset, necdum domum habuerat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.