PL 172, col. 856

Speculum ecclesiae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

ita per septem milia annorum hic mundus extendi
creditur.
Igitur si septem milia annorum in septuagies
centenos annos diviseris, et annum de centum annis
quasi decimam dederis, septuaginta annos
habebis. Porro si de septuaginta annis diem pro
anno decimabis, septuaginta dies computabis. Hii
sunt dies quibus Ecclesia Alleluia non resonat,
quia septuaginta annos captivitatis ad memoriam
revocat, qui septem milia annorum nostrae peregrinationis
praesignant. Ideo etiam nunc liber Genesys
legitur, in quo lapsus hominis de paradyso
in hunc mundum describitur [(Gen. III)] . Istud
tempus dicitur LXXma, quia ab hodierna die
usque in sanctum Sabbatum Paschae sunt dies

LXX quando duo cantantur Alleluia. Populus ad
Hierosolimam reversus cum gaudio exultat, quia
fidelium animae nunc gaudium Domini intrabunt;
finito autem mundi termino cum uxores et filios,
id est corpora et opera, recipiunt. Tunc vero Alleluia
jubilabunt, quia cum corpore et anima
simul in gloria exultabunt.
Haec saepius intermisce sermonibus tuis. Nam hujuscemodi verbis eis fastidium tollis.

undis inpetitur. Tres syrenes, quae suavi cantu
navigantes demulcendo in somnium vertunt, sunt tres
delectationes quae corda hominum ad vicia molliunt
et in somnium mortis ducunt. Quae humana voce
cantat est avaricia, quae suis auditoribus hujuscemodi
modulatur carmina. Multa oportet te congregare,

ut possis famam nominis tui ubique dilatare,
sepulchrum quoque Domini et alia loca visitare,
ecclesias restaurare, pauperes et consanguineos tuos
adjuvare. Tali pestifero cantu cor avari demulcet
usque dum eum sopor mortis opprimet: et tunc
carnem ejus lacerat, navim fluctus devorat, quia hic
miser violenter doloribus a divitiis suis evellitur et
aeternae flammae inmergitur. Quae canit tybia est
jactantia, quae suis haec profert cantica: Juvenis es
et nobilis, debes te praeclarum exhibere universis.
Nulli inimicorum tuorum debes parcere, sed omnes
quibus praevalere potueris occidere. Tunc dicunt te
bonum militem esse. Alia canit haec: Hierosolimam
debes pergere, multas eleemosinas tribuere. Tunc
fies famosus et ab omnibus diceris bonus. Conversis

autem concinit sic: Saepe debes jejunare, saepe
orare, alta voce cantare. Tunc audies te omnibus
consono ore ut sanctum laudare. Talem cantilenam
vana cordi insonat usque dum miserum a bono vacuum
vorago mortis devorat. Quae melos exprimit
lyra, est luxuria, quae suis sequacibus talia praecinit
modulamina: Adolescens es, poteris cum quibuslibet
puellis ludere, postea in senectute corrigere.
Haec insigni forma splendet. Haec (fº 54 vº) magnis
opibus pollet. Hanc si habueris, magnum proficuum
subsequeris; tamen animam tuam salvare poteris.
Tali modo mollit cor luxuriosi, usque dum repente
morte praeventum absorbet turba Cocyti. Facies habebant
mulierum quia nil ita mentem hominis a
Deo alienat quam amor mulierum. Alas habebant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.