PL 172, col. 855

Speculum ecclesiae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Haec omnia, karissimi, ad praesentem diem
respiciunt. Haec omnia tempora praesignaverunt.
Hierosolima est paradisus. Nabuchodonosor
est diabolus, Babylonia hic mundus.
Nabuchodonosor populum in Babyloniam captivum
duxit, et diabolus genus humanum in hunc
mundum seduxit. Ubi organa in salices suspendit,
et sedens lacrymas fudit [(Psal. CXXXVI)] . Salices
facile terrae calescunt, facile incisae revirescunt.
Salices sunt mundi amatores qui radices
suas in terrena miserunt, quibus transitoria pro
voto affluunt. In has justi organa suspendunt,
quia his gaudia mundi relinquunt. Deflent sedentes,
quia humiles horum interitum sunt cum magno
dolore gementes. Per organa etiam coelestis

doctrina accipitur; quae in salices suspenditur,
dum saecularibus doctrina spiritualis subtrahitur,
quia ab (fº 52 vº) eis contempnitur. Per septuaginta
annos quibus populus in Babylone affligebatur
septem milia annorum intelliguntur, quibus
genus humanum in hac vita peregrinatur. Sicut
enim septem primis diebus omnis creatura disponitur,
Fratres, adhuc multa vobis essent dicenda de hac
sacra die quae oportet me silentio praeterire, ne fastiditi
velitis officio nondum peracto abire. Quidam
enim vestrum de longe huc venerunt et longum iter
domum habebunt. Aliquibus autem forsitan sunt
domi hospites, aut infantes plorantes et aliqui vestrum

non sunt ociosi et alias tendunt, quibusdam
vero infirmitas fastidium ingerit, quosdam nuditatis
verecundia afficit. Propter omnes volo plurima supprimere,
pauca vero sanis et ociosis adhuc dicere.
Quia hodie, karissimi, canticum laeticiae deposuimus
et canticum tristiciae sumpsimus, volo vobis de
libris gentilium breviter recitare, qualiter melodiam
delectationum mundi debeatis declinare, ut possitis
post cum angelis dulcem armoniam in coelis resonare.
Gemmam namque in coeno inventam debet
quilibet de luto tollere et in regium ornamentum
ponere: ita condecet si a nobis quicquam utile in
libris gentilium reperiatur, ad aedificationem Ecclesiae
Christi sponsae vertatur. Saeculi sapientes scribunt

tres Syrenes in insula maris (fº 54) fuisse et
suavissimam cantilenam diversis modis cecinisse.
Una quippe voce, altera tybia, tercia lyra canebant.
Haec habebant facies mulierum, ungues et alas volucrum.
Omnes naves praetereuntes suavitate cantus
sistebant, nautas somno oppressos lacerabant, naves
salo inmergebant. Cumque quidam dux Ulixes necesse
haberet ibi praeternavigare, jussit se ad malum
navis ligare, sociis autem cum cera aures obdurare,
et sic periculum illaesus evasit et eas fluctibus
submersit. Haec sunt, karissimi, mystica,
quamvis per inimicos Christi scripta. Per mare
istud saeculum intellegitur quod continuis tribulationum
procellis volvitur. Insula est mundi gaudium
quod crebis doloribus intercipitur, sicut litus crebris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.