PL 172, col. 827

Speculum ecclesiae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

suscipiatis; quae autem occulte commisistis,
occulte presbyteris vestris confessionem inde ante
faciatis quam ad corpus Domini accedatis, quia qui
indigne accipit, cum Juda mortis Domini reus erit.
Et si vobis hujuscemodi corpus damus, ita facimus
quasi quis furenti gladium praebeat ut cor suum
cum illo transfigat.
Quia Deus, karissimi, voluit vos hodie in suo
servitio hic congregare, non debetis hic otiosi stare,
sed pro vobismetipsis et pro tota Ecclesia sancta
Dei orare, ut Deus omnipotens dignetur eam pacificare,
adunare, regere, ab omni malo custodire. Et
cum sponsus ejus Christus, qui eam cruore suo
desponsavit, cum omni coelesti exercitu advenerit
ut sponsam suam Ecclesiam de hac Babylonica

peregrinatione perducat in Patris sui civitatem, ut
omnes cum ea comitemini in coelestem Hierusalem.
Amen.
Deinde debetis pro domino apostolico preces effundere,
qui caput est Ecclesiae et a quo cuncta
Ecclesiae judicia debent procedere, ut Deus omnipotens
eum talem faciat qui Ecclesiae doctrina,
moribus et vita digne praeesse valeat et ipse cum ea
in ultimis ad perennia gaudia perveniat. Amen.
Exinde debetis Deo supplicare pro episcopo nostro,
et pro omnibus presbyteris, et pro omnibus
qui constituti sunt in sacris ordinibus, qui debent
esse speculum Ecclesiae, ut Deus omnipotens Spiritum
suum in eos mittat; cui hoc eis inspirare placeat
ut quae populo verbis praedicant, ipsi operibus impleant,

et cum eo in novissimo die vitam aeternam
percipiant. Amen.
Post haec oportet vos pro rege nostro rogare,
quem Deus voluit suum equivocum in terris habere,
ut Deus clemens ei suum auxilium impendat, quo
Ecclesiam ita regat atque defendat, ut post istud
temporale regnum a Rege coelorum perennem regni
coronam percipiat. Amen.
Deinde convenit vos postulare pro omnibus ducibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.