PL 173, col. 109

Gesta abbatum Trudonis (Rodulfus Trudonis), J. P. Migne

equorum numerum pellesque et pellitias tam varias
quam grisias, Mettis recesserunt. Episcopo autem
recedente, factus est apud nos error novissimus,
pejor pejore, efferatis crudelissime omnibus Herimannitis
in nostram tribulationem, fame, siti,
nuditate; tamen de ordine, quantum unquam
sustinere poterat humana fragilitas, secundum mala
quae accidebant, nichil voluntarie pretermittebant.
12.
Versum est autem in me solum majus pondus
istorum malorum, et in me succensi furebant ardentissime
animi omnium Herimannitarum. Putabant
enim se potuisse prevalere, si solus cessissem, cum
licet per me plurimum, non tamen per me solum
totum fieret, quod prevalere non poterant. Comitissa
vero Gertrudis tandem sentiens qua ei arte illusissem,

iratum in me maritum suum comitem
Gislebertum vehementius indignatione feminae coepit
accendere, ita ut etiam intra parietes dissipati
claustri nostri non auderem me credere, infraque
ipsum monasterium timerem capi plerumque. Quod
meae vitae periculum cum diutius sustinere non
possem, tacite egi per comitem Arnulfum Lonensem,
ut me suo conductu sanum de claustro nostro
educeret, animamque meam de medio catulorum
leonum eriperet. Eduxit igitur me 4 Kalendas
Septembris tristem vehementissime, quod locum
assuetum michi relinquerem, et ad juvenes in quos
erudiendos multum desudaveram, ad omnemque
congregationem pro qua plurimum laboraveram,
non ultra redeundi spem haberem.

13.
Erat enim multo major quam hodie quisquam
existimare possit loci desolatio, fratrum tribulatio,
cum Herimannus usurpata sibi tota abbatia,
homo sine consilio et absque prudentia, per pessimos
nebulones et mendacissimos et levissimos homines
omnia ageret, patrocinantibus ejus violentiam paene
omnibus, qui defendere deberent aecclesiae nostrae
justiciam. Unde laboris mei pro eo loco et multarum
angustiarum, quas frequentissime sub domno abbate
Theoderico sustinueram, multum me modo pigebat,
in tenerrimo flore relinquens pede superborum
conterendum et luto miserrimae conversationis
eorum imprimeudum, quod putaveram me perducere
posse ad maturum piae operationis fructum.

Flebam igitur, amarissime discedens, nullamque
longo subsequentis temporis spatio consolationem
recipiens. Nec multum moratus, contuli me ad
Sanctum Laurentium Leodii, sub magisterio sapientis
viri abbatis Berengarii; ibi infra tertiam
ebdomadam Septembris firmavi stabilitatem meam.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.