PL 173, col. 110

Gesta abbatum Trudonis (Rodulfus Trudonis), J. P. Migne

Gratias illis, quia omni humanitate et majori quam
dignus essem honore consolari satagebant fratres
multo studio recentis doloris mei egritudinem.
Interea nec Herimannus ab obstinatione mentis,
nec fratres quamvis ejus infestatione aut sua penuria
removeri poterant a sua constantia; tam diuque
inter utrosque protractus est miserabilis contentionis
hujus funis, donec imperator Leodium reverteretur
de sua in Flandriam profectione, scilicet
eodem anno (1107), mediante mense Decembre.
14.
Ibi igitur proclamantibus fratribus imperatori
coram episcopis et principibus, qui cum eo erant,
quod contra sanctorum patrum instituta et canonum
decreta Herimannum eis violenter vellet facere
preesse, cum olim culpa exigente ejectus excommunicatusque

fuisset ab eorum aecclesia et prelatione
judicio majorum Leodiensis aecclesiae, imperator
jussit Herimannum et fratres sequenti die adesse,
ut coram Leodiensi aecclesia intelligeret, si ita
esset de eo sicut fratres ei conquererentur. Nam
fautores Herimanni notum fecerant ei quod prejudicium
passus fuisset, et quod non canonice sed
obstinate fratres eum abjicerent. Die igitur data
hujus indagandae veritatis, sedit imperator in capitolio
sancti Lamberti cum episcopis suis et
principibus; sedit et episcopus Leodiensis Obbertus
cum archidiaconibus, prepositis, decanis, cantoribus,
scolasticis et multo alio clero; sederunt et
abbates de civitate, abbas Sancti Laurentii Berengarius,
et abbas Sancti Jacobi Stephanus. Intravit

autem capitolium et Herimannus, multa vi et
ingenio ad hoc ut ante veniret compulsus. Aderant
et fratres. Ibi si adesses, posses vidisse, quam parvi
homo erat consilii, quam inverecundi animi, quam
hebetis ingenii. Nam inter caetera eo usque perduxerant
eum sui consiliarii, qui tunc procul valde
ab eo erant, quod in ipsa hieme vix habebat, unde
vel frigus a se grosso aliquo tegumento propelleret,
in medio tanti conventus, necessitate urentis eum
frigoris, super tunicellam suam indutus vilissimam
cappulam, cum qua equitabat.
15.
Tunc surgens in conspectu omnium episcopus
Obbertus narravit per ordinem, quomodo judicio
suae aecclesiae actum esset olim de Herimanno, et

quae ratio esset, quod non liceret eum esse amplius
abbatem Sancti Trudonis, et quod ejusdem culpae
obstinatione et frequentissima iteratione usque ad
eam ipsam diem teneretur sub sua excommunicatione.
Qui cum perorasset, abbates et archidiaconos
et omnem suum qui ibi aderat clerum per obedientiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.