PL 174, col. 1373

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

ago gratias Christo et vobis, quoniam sicut ranae ad
vocem tornitrui conticescunt, sic affligentes me in
initio vestri praesulatus, vestrae mox pietatis formidine
sopiti sunt et relisi. Igitur quia per vos quamdam
vivendi libertatem recepi, in diebus pacis,
quibus jugum inimici vestra auctoritate computruit,
hunc compegi libellum de Vita et virtutibus electi
viri domni Arnulfi Suessonici episcopi, mira Dei
pietate nobis collati, nostroque in loco proventu
divino humati. Hunc denique pavens tota certe veritate
suffultum, primum vobis, uti fas est, tribuo
promulgandum, quatenus vestri censura imperii
aut sanctis Ecclesiae filiis innotescat, aut certe intra
domesticos fines mole silentii comprimatur. Si
ergo lux gratiae Dei, hoc opusculum cognitione dignum

effecerit, per vos et a vobis viam progrediendi
accipiat. Quod dum clementi judicio duxeritis
laude dignum, obsecramus ut domino nostro,
fratri et coepiscopo vestro Lisiardo, Suessionico antistiti,
prorogare non pigritemini, qualiter vestro et
illius officio nobilibus arcis Remorum visibus propagetur.
Valete.
II. Incipit ejusdem epistola ad Lisiardum, Suessionis episcopum.
Omnimode probitatis floribus enitenti sanctae
Suessorum Ecclesiae episcopo LISIARDO, H. sub titulo
abbatis, servus sancti Petri apostoli, salutem
et jugem in oratione fratrum memoriam.
Ut vestrae paternitatis reverentiam his interpellemus
affatibus bina nos congruae rationis causa

permovit. Una quidem, quia praesentis negotii notitia
vos non modica fulcit, vitae scilicet, et virtutis
meritorumque domini nostri, praedecessoris vestri
Arnulfi episcopi; altera vero, quia etsi vobis nunquam
notus fuisset, tamen quia illum Deus mirabilem
cultu justitiae fecit, quidquid de illo sanctum
authenticumque potest dici vel describi, vestro debet
testimonio roborari. Authenticum autem haberi
jure sentimus quidquid ab antiquorum sanctorum
gestis et virtutibus secundum rationabilem similitudinem
non abhorret. Libellum itaque de Vita et
miraculis almifici viri Arnulfi, ejusdem cui Deo
auctore praeestis Ecclesiae antistitis, ad notitiam
sanctae matris Ecclesiae proferre cupientes, huncque
legitimo calle per manum domni Lamberti

Noviomensis ac Tornacensis episcopi ad audientiam
metropolitani perducere satagentes, ratum taxavimus
eumdem prius vestro exhibere examini, scientes
profecto, quoniam quae vobis veritatis libramine
placuerint, sanctae quoque Remensis Ecclesiae
nullatenus judicio displicebunt. Horum itaque veritas
vobis non ignota vestrae auctoritatis obtentu
liberius pateat, et in cordibus eorum qui hanc perceperint
relationem, respectu vestrae experientiae
uberior credendi fiducia oriatur. Non enim inanes
naenias haec pagella resonabit, sed opera virtutis,
quae soli Deo competunt, et quae duce Spiritu sancto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.