PL 174, col. 1375

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

Venerabili et charissimo Patri atque domino
RADULFO, Dei gratia sanctae Remensis Ecclesiae archiepiscopo,
omnium episcoporum infimus LISIARDUS,
salutem et totius sanctae obedientiae
plenitudinem.
Frequens ac celeber vos videndi et audiendi
usus patefecit multis, inter quos et mihi, vestrae
scientiae pondus immensum, vestraeque prudentiae
cor ad omnia discretum, amorem quoque provectuum
sanctae Ecclesiae et in corrigendis tenorem
disciplinae. Idcirco tot vestrarum virtutum studiis
confortatus, veridicorum etiam testium multiplici
relatione informatus, nec non rerum magnitudine
instigatus, praesumpsi opusculum doctis scriptoribus
merito reservandum, non typho elationis, sed obtentu

utilitatis, ut per meae exiguitatis obsequium,
qualitercunque palam fierent magna opera Dei, quae
sapientes ac docti hactenus neglexerunt de profundo
sustollere silentii. Cumque ad haec exaranda aciem
mentis dirigerem, palpitabat animus prae timore,
sed cum vigilantius retractarem, quod ille meus
timor fraternae foret utilitatis obstaculum, reducebam

I. De loco et patria viri Dei Arnulfi.
II. De praesagiis ortus sui.
III. De nomine in latere reperto, et de vaticinio peregrini.
IV. De inclyta ejus juventute, et armorum strenuitate.
V. De conversione ejus ex milite in monachum.
VI. De obedientia ejus et rigore vitae.
VII. De monacho recluso, qui post mortem ipsi Arnulfo apparuit.
VIII. De silentio ejus per quadraginta duos menses, id est annorum trium et mensium sex.
IX. De fuga quam iniit noctu, ne abbas fieret.
X. De lupo qui illum noctu reduxit nescium.
XI. De asino debilitato quem recuperavit.
XII. De caduco quem sanavit.
XIII. De aegroto escas horrente, quem sui panis gustu sanavit.
XIV. De muliere decennio caeca, quae per aquam manuum ejus illuminata est.
XV. De rumbo repente reperto in dedicatione cryptae.
XVI. De contempta regis Francorum expeditione.
XVII. De abbate Girardo sibi substituto.
XVIII. De multimodo sanctae vitae exercitio.
XIX. De praescita morte Israelis, sui quondam sodalis.
XX. De pisce infecto per spiritum cognito, et de corvi obedientia.
XXI. De praecognita morte sui nepotis.
XXII. De muto annorum XIII, cui loquelam dedit.
XXIII. De arreptitio a legione, quem ut vidit purgavit.
XXIV. De suspicione adventus barbarorum, quam divinitus rejecit.
XXV. De obitu gloriosi quondam comitis Simonis quem statim agnovit.
XXVI. De Guidone nobili diu infirmante.
XXVII. De uxore Guidonis ipsius periclitante.
XXVIII. De infante caeco nato quem per salivam oculis donavit.
XXIX. De sorore ejusdem infantis.
XXX. De rege Francorum et regina filium a sancto Arnulfo poscentibus.
XXXI. De Gerico milite quem corpore et corde sanavit.
XXXII. De uxore ejus nomine Judith, cui futurum filium prophetavit.
INCIPIT VITA. LIBER PRIMUS.
CAPITULUM PRIMUM.
I.
Per id temporis, quo regio Flandriae Balduini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.