PL 174, col. 1376
Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne
cor ad vestrae discretionis intuitum, sciens
procul dubio facilem veniam patere temeritati, quae
accidit germanae famulando charitati. Donet itaque
vestra paternitas veniam praesumptori, qui talia nitens
vestrae per omnia studuit Ecclesiae decori. Donet
vestra auctoritas gratiam et vigorem horum
propalatori; ne ob sui vilitatem subjaceat rubori.
Porro de istorum veritate nullius mens vertatur in
ambiguum, quoniam tam exquisita ab illis qui interfuerunt
et ad liquidum comperta sunt, ut in
omnibus sit veritatis constantia certa. Quidquid
vero in iis minus compte prolatum est, vestrae
vestrorumque [ al. nostrorumque] committo sophiae,
ut per nobile Remensis acumen ingenii fiat elimatum,
quod per meam socordiam cernitur impolitum.
Vitae igitur sanctitatem et virtutum opera, quae
Christus Dominus nostris pene temporibus suo militi
Arnulfo contulit, ex parte narraturus, omnium
artificem bonorum invoco Spiritum sanctum, ut ad
haec referenda benignus repleat ora nostra laude
sua, qui ut talia perageret, ipsius servi sui praecordia
illustravit luce sua.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.