PL 174, col. 1379

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

quam ecclesiasticorum graduum mancipari consortem.
Inde factum est ut saecularis militiae cingulum
cum grandi exsultatione charorum susciperet, spiritualia
post modum arma viriliter subiturus. Susceptis
itaque juxta votum amicorum ritumque nobilium
militiae signis, studuit pietatis foedera retinere,
in subditos pius, in gratiam indigentium profusus,
in judicio misericorditer rectus, in auscultandis
divinis officiis summo nisu sollicitus, in
amore comparium mirabiliter gratus, in Domini
timore fundatus, in parentum honore studiosus,
omniumque, qui noverant eum, amore praecordialiter
fretus.
[Ad ostendendam corporalem ejus fortitudinem
licet plura suppetant, nos tamen nonnisi duo

succincte expediemus. Cum enim opera Domini
universa sint bona valde, illius quoque roboris seu
virtutis cognitio materia erit laudis Dei, qui eam
illi contulit; simul etiam accedet ad cumulum gloriae
sancti hujus, qui ea non ad mundi vanitatem et insanias
falsas, cum posset, abusus est; sed contemptor
ejus, et quae ex illa comparatur, mundanae
gloriae, totus ad Dominum conversus est. Enim vero
in sanctis etiam corporalia Dei dona praedicantur,
nobilitas commendatur, opulentia extollitur, non
quod haec beatitudinem illis contulerint, sed quod
eorum contemptu, quibus ad malum potenter abuti
poterant, sed noluerunt, gloriosiores et illustriores
evaserint. In aula igitur imperatoris apud Trajectum
frequens erat conventus saecularium, mundano fastu

tumentium, et in iis comes Flandriae inter praecipuos
summus. Is cum exoccupatus quibusdam hora opportuna
occurreret, ut juvenilis fervor assolet pro
captando inani favore mira facilitate agi, exsurgit
hinc inde militaris cohors, jactandisque lanceis
non sine virium attenuatione alius alium vincere
summopere contendebat. Inter hos conatus animosi
et audaces arcus frangunt, et imperatoriis militibus
in hoc conflictu fere superioribus, dum Flandrenses
nihil egregium, quod celebris eorum virtutis quoddam
esset probamentum sive documentum, efficiunt,
parum absunt ab opprobrio et ignominia. Aderat
tunc in comitatu Flandrensium vir egregius Arnulfus,
qui aetate quidem juvenis, sed senili prudentia
et gravitate pollens, nulla instar illorum levitate

movebatur. Quidam igitur virtutis ejus, cui nulla
in Germanorum regno comparari poterat, conscii,
ipsum adeunt, et ut ludicro certamini apponat manum
non tam rogant quam cogunt. Adduntur precibus
praecepta majorum et seniorum, quibus ille
coactus in re, etsi ipsi nihil profutura, non tamen
cuiquam nocitura, obedientiam pertinaciter negare
frivolum ducens, lignum, quod in vertice mali positum
velum continet, afferri curavit. Allato ligno,
quod lanceis multo longius et crassius esset, ille
cunctis stupentibus assurgit, et molem illam, atque
pondus potius quam lanceam, ut multa concutiens
procul conjicit. Mox strepitus et clamor omnium in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.