PL 175, col. 163

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

potest sic a praecedentibus inferre, ut quasi ea
quae supra dicta sunt, omnia locutus sit in corde
suo, scilicet quod magnus effectus est, quod praecessit
sapientia omnes qui fuerunt ante eum in Hierusalem,
quod mens sua contemplata est multa sapienter
et didicit; et cum haec omnia dixisset in corde
suo, deinde altiora adhuc investiganda testatur; ac
si diceret: Haec omnia quae supra dicta sunt locutus
sum in corde meo, et cum haec universa locutus
essem in corde meo, tunc demum ex praecedenti
contemplatione fiduciam sumens dedi cor meum, ut
adhuc altiora quaererem, et profundiora investigarem;
ut scilicet scirem prudentiam atque doctrinam,
erroresque et stultitiam. Quod autem dicit dedisse
se cor suum sic intelligendum est, quod liberum illud

fecit et expeditum ut non per illa aut illa divideretur,
sed totum propositae considerationi intenderet.
In quo verbo etiam typum superbiae et tumorem elationis
exprimit: quod cor suum contemplationi sapientiae
dedisse se dicit; quasi illi possibilitas inveniendi
verum protinus subesset, si tantum voluntas
quaerendi non deesset. Ad quid autem dederit cor
suum, exponit dicens: Ut scirem prudentiam atque
doctrinam, erroresque et stultitiam. Superius multa
se sapienter contemplatum fuisse et didicisse testatus
est; nunc autem post haec omnia investigare disponit,
ut sciat prudentiam, atque doctrinam, erroresque
et stultitiam. Unde patet quod superiora ad
rerum naturam referenda sunt; haec vero quae subjungit
ad mores hominum, praepostero quidem ordine

usus; quia prius vita propria corrigenda erat
per circumspectionem morum; ac deinde caeteris quae
extra propriam naturam fuerunt, studium adhibendum,
ut primum interiores cordis oculi mundarentur
a vitiis, et postea aperirentur in contemplatione
veritatis. Sed elatio quae foris magna apparere voluit,
primum exteriora quaesivit, ut prius per exteriorem
scientiam viam jactantiae aperiret, deinde
etiam interiora sua scrutando ad ostentationem foras
projiceret. Unde recte cum dixisset prudentiam se
quaesisse, pariter adjunxit etiam doctrinam; quia
mens gloriae et ostentationis cupida, nequaquam
prudentiam circumspectionis ad bene vivendum, sed
ad docendum habere voluit; et ideo scientiam prudentiae
sine scientia doctrinae inutilem, sibi et infructuosam

fore reputavit. Quod autem etiam errores
et stultitiam scire se voluisse fatetur: nequaquam
ad hoc mala cognoscere voluit, ut cognita vitaret;
sed ut et se de malorum cognitione extolleret,
et alios de opere damnaret. Error vero est cum
per ignorantiam malum committitur, stultitia autem
cum malum cognitum non vitatur. Ergo et bona
pariter et mala scire voluit, et cum scientia utrorumque
doctrinam simul concupivit, ut totum quod
mens per scientiam comprehenderet, per doctrinam
ad ostentationem manifestare valeret. Sed perversus
animus ubique nequitiae suae poenam inveniens,
totum quod inordinate propter elationem appetiit,
propter laborem et afflictionem spiritus refugit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.