PL 175, col. 235

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

surgentem in carne motum vitiorum affligendo premere,
ne convalescat. Scriptum quippe est: Nemo
carnem suam odio habuit [(Ephes. V)]
. Et rursum dicitur: Carnis curam ne feceritis in desideriis
[(Rom.
XIII)]
. Unde patenter ostenditur quod et diligenda
caro est, quantum pertinet ad compassionem naturae:
et rursum quantum ad castigationem culpae
spectat, odienda. In quo quia magno discretionis
moderamine opus est, tempus praescribitur dilectionis
et odii, ut medio incedentes limite neque suffocemus
naturam, dum culpam persequimur, neque
culpam nutriamus, quando naturam fovemus. Sed
quia hoc sine labore magno et lucta gravi fieri non
potest, subjungitur: Tempus belli, et tempus pacis,
ut simul agnoscat homo, et quod nemo sine pugna

ad victoriam pervenit, et quod qui legitime certat,
post adeptam victoriam in pace requiescit. Idcirco
enim post tempus belli tempus pacis ponitur, ut
qui concertationis pondere frangi poterat, de pacis
dono consoletur. Tempus belli, et tempus pacis.
Tres sunt qui bellum suscitant contra nos: videlicet
diabolus, et mundus, et caro nostra. Hos enim omnes
hostes se habere Paulus cognovit, qui pugnam
se contra omnes suscepisse asseruit. Pugnam enim
contra daemones sibi pariter cum omnibus fidelibus
jugem esse testabatur, cum diceret: Non enim est
nobis colluctatio contra carnem, et sanguinem: sed
adversum potestates, et principatus; adversum rectores
tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in
coelestibus [(Eph. VI)]
. Rursum adversus mundum, id

est homines perversos amatores mundi, pugnam
sibi fuisse asseruit, qui se Ephesi contra bestias
pugnasse narravit [(I Cor. XV)] . Item adversus carnem
propriam pugnam sibi incessabilem esse testatur,
dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans;
sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo:
ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [(I Cor. IX)]
.
Tres igitur sunt tyranni, qui contra
nos exercitus suos producunt in praelium: et
habent singuli acies suas instructas ad faciendum
bellum animae. Diabolus siquidem adversus fidelem
animam suggestionum agmina instruit: mundus
prospera et adversa ad nos superandos producit:
caro vero desideriorum carnalium turbas excitans,
contra nos in praelium exsurgit. Sed contra hos

omnes oportet fidelem animam viriliter decertare,
et ad debellandas adversae potestatis vires, virtutum
jacula, Dei protectione munitam, exercere. Diabolum
quippe vincimus, si cum perseverantia ejus suggestiones
suscipere recusamus. Mundum vincimus, si
et constanter prospera ejus despicimus, et patienter
adversa toleramus. Carnem autem vincimus, si pravis
ejus desideriis non consentimus. Sed hostes semel
victi non statim cessant, ut pax continuo esse
possit; sed tentant iterum, et iterum moliuntur, et
conantur quomodo possunt: et saepe quasi audentes,
cum sint timidi, ipsi cum terrore impetum faciunt,
ut probent quid sit animi in nobis; saepe insidias
struunt, et progrediuntur occulte ad explorandum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.