PL 175, col. 247

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

homo mala proximi sui sine misericordia persequitur,
sua vero mala unusquisque contra justitiam
etiam quantum potest, defensare conatur. In causa
quippe proximi sui impius est omnis judex, et in
sua causa adversus proximum iniquus, quia cum
mala proximi judicanda sunt, misericordiae non
meminit; cum vero acta sua adversus proximum
examinanda sunt, justitiam non custodit. Et in hunc
modum perversa sunt judicia omnia sub sole, et
nutant mentes hominum, et mirantur ubi sit judicium
Dei qui haec sustinet.
Adhuc possumus, et alio intellectu fortassis commodiore
sub sole in loco judicii impietatem, et in
loco justitiae iniquitatem considerare. Est quippe sub
sole in loco judicii impietas, et iniquitas in loco justitiae,

quando in hoc mundo, et justus sustinet poenam
iniqui, et iniquus capit praemium justi. Boni
namque in hac vita tantum judicantur, ut pro suis
excessibus hic flagella Dei suscipiant, et ad futurum
praemium transeant purgatiores. Mali vero, quia ad
futurum servantur judicium, saepe in hoc mundo
non solum nulla adversa sustinent, sed desideria
quoque sua implere permittuntur, ut cuncta illis ad
jucunditatem et felicitatem vitae praesentis pro voto
succedant. Et videntur dissimiliter currere retributiones
ut boni mala, et mali bona accipiant, et impium
esse judicium justorum, ut opprimantur innocentes,
et poenam sustineant iniquorum, et ut praemium
justorum tollant iniqui: et confusa omnia, et
permista, quia Deus non statim exercet judicium ut

innocentes eripiat, et justos de oppressione impiorum,
et eos puniat qui operantur iniqua. Inde gravis
concussio nascitur animorum, et succenduntur
zelo pusillanimes qui non vident, nisi quae foris
sunt solum, et putant quasi Deus humana non curet,
et fortunae commiserit universa, et nihil judicio
fiat. Et, quod crudelius est, saepe in tantam itur perversitatem
ut blasphemetur Deus, et dicatur quasi
approbet iniquitatem, et impietas apud ipsum sit,
nec cognoscat judicium verum. Et hoc totum ex eo
oritur, quod sub sole impietas est in loco judicii, et
in loco justitiae iniquitas, et quasi in vanitate quae
sub sole est, confusa sint omnia, et dissimiliter cuncta
proveniant. Et tamen, cum considerat homo opera

Dei, et videt qualiter rata constantique moderatione
universa disponit, intelligit quod omnium inspector
est Deus et moderator: et quod cassari non
possunt judicia ejus, et quod facta hominum quae in
hac vita non judicat, in posterum examinanda conservat.
Si enim, quemadmodum ex operum ejus dispositione
probatum est, justus judex est Deus,
superest ut quod in praesenti in factis hominum judicandis
non agitur, in futuro perficiendum sine
dubitatione credatur. Propterea, ut proponeret querelam
infirmorum in eo quod Deus in hujus vitae
volubilitate, et transitu omnia quasi indiscussa relinquit,
et facta hominum dissimili meritis retributione
disponit, dixit: Vidi sub sole impietatem in
loco judicii et in loco justitiae iniquitatem. Statim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.