PL 175, col. 248

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

vero, considerans quod justa judicia Dei cassari omnino
non possent, intellexit differri tantum judicium,
non auferri, et ait:
Dixi in corde meo: Justum et impium judicabit
Dominus, et tempus omnis rei sub coelo tunc erit.
Tunc quando justum et impium judicabit Dominus,
tempus erit omnis ei rei sub coelo: quia omne
quod in vita agitur, sive bonum sive malum sit,
tunc ad judicium perducetur. Et nunc quidem in
hac vita justum et impium judicat Dominus, sed
occultae sunt retributiones istae, et quae manifestae
erunt differuntur in futurum. Et idcirco parvicordes
murmurant, et queruntur, et putant non esse
judicium justum; quia retributiones non vident.
Tamen, et nunc judicium justum agitur: et unusquisque

secundum merita sua judicatur. Sed hoc
totum intus est, quo carnis oculus non attingit. Et
quae manifesta sunt, differuntur donec judicium illorum
adveniat; et tunc omnia occulta, et manifesta
erunt manifestata, et judicabuntur omnia secundum
judicium justum. Et tunc justum et impium judicabit
Dominus; et tempus omnis rei sub coelo tunc
erit. Interim autem obscura sunt omnia, et permista
currunt ad finem suum. Et una sorte involvuntur
justi cum impiis, donec pariter currunt in via,
ut, cum simul exierint, discernantur et ordinentur
dispariter. Usque illuc enim nulla discretio est in
omnibus quae foris apparent sub sole. Sed sicut
simul oriuntur omnia, sic vivunt simul, et simul
pertranseunt universa. Et hoc totum fit, ut probentur

corda hominum: an vivat in eis aliquid de cognitione
veritatis, et affectu boni quod absconditum est,
si forte ex illo argumentum fidei sumere incipiant
se esse amplius, quam id quod videtur solum. Nam
extra nihil est unde hoc possit agnosci, et tolluntur
foris argumenta omnia ut operari incipiat, quod
intus est, et probetur quantum sit. Nam, si cognoverit
se ex eo homo magnum est, et pro merito
constat quod Deum requirit per fidem, quem non
videt per speciem. Recessit enim primum, et avertit
se quando praesentem contemplabatur: et erat reatus
magnus et culpa gravis lucem praesentem odisse; et
constitutum est homini ad remedium placationis, si
requisierit absentem et absconditum desideraverit;

et sciat esse quod non videtur, ut manifestum fiat
tempore suo. Ideo nunc subtrahuntur omnia, et
absconduntur quae invisibilia sunt, et relinquitur
homo foris solus cum alienis, ut nihil videat de
suo, ut probetur si forte recordatio in illo superest
aliqua ad convertendum ad requisitionem illius.
Propterea nunc iste altius considerans profunditatem
judiciorum Dei, videt non esse mirum, si in hujus
vitae nubilo inter justum et impium non discernitur,
cum tanta sit involuta caligine nostra mortalitas, ut
in ea homo etiam bestiis similis videatur. Propterea
infert, et dicit:
Dixi in corde meo, de filiis hominum ut probaret
eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. Idcirco
unus est interitus hominis, et jumentorum, et aeque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.