PL 175, col. 254
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
perversitates pariunt de se mentes hominum sub sole,
ut hoc etiam ad confusionem omnium accedat,
quod homo ipse caligat ad vivendum se. Si enim
videret homo quid homo sit et quare factus sit
homo, recognosceret utique bonum suum, et jam
non magis felices diceret, qui nihil sunt, quam eos
qui sunt aliquid. Desiderio namque tanti boni astrictus
animus, licet malis temporalibus afflictus vitam
praesentem fastidiret, spe tamen consolationis
venturae omnino esse magis quam non esse, diligeret.
Sed nunc perversitas magna excrescit in
mentibus hominum ignorantium bonum suum, et
vanitas in consummatione, qua major esse non potest.
Homo enim vanitate mutabilitatis suae a vera
essentia defluens, sine cessatione omni tempore, id
quod est, esse desinit; et transit in id semper quod
non est, et ita quodammodo assuefactus malo suo
tandem ad hoc perversitatis semetipsum praecipitat,
ut jam omnino nihil esse concupiscat. Sed hanc
insaniam multi quasi in manifesto propositam, et
quae abscondi non possit, evitare cupientes, convertuntur,
ut esse suum custodiant, et adhibent
sollicitudinem et industriam magnam laborum suorum,
ut securam faciant vitam suam a malis, quae
sunt sub sole; et congregans opes, et multiplicans
divitias, et caetera omnia quae solatio vitae esse possint,
multa providentia et sollicitudine exquirunt.
Et faciunt multa, et operantur memoria digna plurima;
et nonnunquam industria sua et labore
violentiam alienam effugiunt, sed invidiam alienam
evadere non possunt. Quapropter de iis quoque
post impatientiam desperantium sententiam subdit,
dicens:
Rursus contemplatus sum omnes labores hominum,
et industrias animadverti patere invidiae proximi. Cum enim labores hominum consideraret, vidit
quod industriae bonorum, proximorum invidiae patuit;
quoniam perversi quoque sicut per pigritiam
ligantur, ut in semetipsis opera virtutum non exerceant,
sic per invidiam stimulantur ut ea in proximis
carpant
Et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est. Vel
hoc vanitas est, quod homo bonis operibus alterius
invidendo curam animo suo, et angorem malitiae
inducit, cum invidendo non illi cui invidet noceat,
sed sibi, vel etiam hoc vanitas est, quod homo pro
his temporalibus bonis laborat nimis, et sollicitus
est, et cura superflua se affligit cum eorum acquisitio
citius proximum ad invidiam excitet, quam protrahat
ad dilectionem. Cum enim bona sit industria
qua homo exercetur, mala est cura superflua
et sollicitudo qua affligitur. Simul, et fiducia vana,
et spes, qua in multitudine divitiarum vera securitas
exspectatur; cum earum acquisitio potius securitatem
auferat, quando proximos, qui in paupertate
forsitan amare nos potuissent, pro sua
aemulatione ad invidendum nobis inflammat. Jure
igitur industria approbatur, et sollicitudo vana arguitur.
Sed venit rursus aliud genus hominum de