PL 175, col. 255
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
grege vanitatis quaerentium occasionem torpori
suo. Et reprehendunt isti operantes, et quasi sollicitos
arguere videntur, ut ipsi sint dissoluti. Sic
enim vanitas currit, ut nunquam medium limitem
virtutis inveniat.
Et ideo stultus complicat manus suas, et comedit
carnes suas, dicens: Melior est pugillus, cum requie,
quam plena utraque manus cum labore, et afflictione
animi. Complicat stultus manus suas. Stultus enim
est qui sibi nescit providere in posterum. Stultus
est qui putat manus otio complicatas impleri divitiis.
Complicat manus suas: alteram ad alteram
plicat, ne extendantur ad operationem. Complicat
manus suas, quasi pactum faciens cum otiositate.
Et comedit carnes suas. Putat se corpori suo parcere,
quia illud laboribus non affligit, sed inde caro ejus
egestate consumitur, unde otio nutritur. Comedit
carnes suas. Pascit enim cum stultitia sua, et otiocitas
sua impinguat eum. Sed tamen caro ejus quantum
in utili vacatione pascitur, tantum subsequenti
inedia maceratur. Ideo comedit carnes suas, dicens:
Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque
manus cum labore, et afflictione animi. Verum est
quod melior est pugillus si deficere nesciret, et
cunctis benedictio viduae Sareptanae data esset [(III
Reg. XVII)] . Sed non ad omnes Elias missus est.
Quare ergo stulte dicis meliorem pugillum cum requie,
quam plenam utramque manum cum labore?
Forsitan consideras quando pugillum habes, et requiem
habes; sed non attendis quando nec ipsum
pugillum habebis, quid tunc facturus sis, et quam
requiem tunc sis habiturus. Ideo nunc comedis pugillum
in requie et placet tibi otiositas tua; neque
curas nunc interim alium pugillum quaerere cum
labore, quem comedas, cum iste defecerit. Ideo comedis
carnes tuas nunc, quia ipsae vapulabunt post
otium hoc importunum, et sui maceratione post
modum exsolvent, quod requies inconsulta expenderit.
Et forte putes quod nunc omnia genera vanitatum
[(THREN. I.)] Quomodo sedet sola civitas plena populo?
Quantum ad litteram spectat, desolationem
Jerusalem plangit Jeremias, et admirantis vel dolentis
vox est ista. Ideo autem ab admiratione inchoat,
ut magnitudinem calamitatis ostendat, ac
per hoc attentos faciat auditores: ut in quibus sint
malis agnoscant, et ad poenitentiam convertantur.
Quomodo sedet sola civitas plena populo? quasi diceret: