PL 175, col. 256
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
dicta sunt, et non est aliud genus vanitatis
quod inveniat speculator sub sole. Ideo sequitur:
Considerans reperi aliam vanitatem sub sole. Unus
est, et secundum non habet, non filium, non fratrem,
et tamen laborare non cessat; nec satiantur oculi
ejus divitiis, nec recogitat, dicens: Cui laboro, et
cur fraudo animam meam bonis? Qui enim unus
est, et solus alium successorem non habet, nec
filium quem genuit, nec fratrem cum quo genitus
est ipse: nam patris successor ipse est. Qui ergo
secundum non habet, quem relinquat post se successorem
in bonis suis: et tamen congregare non
cessat, nec perfruitur iis quae possidet; sed servat
avare quae cupide congregavit: quid hoc vanius
esse potest? Qui enim laborat et fruitur labore suo,
aliquem fructum capit; et qui laborat, nec utitur
iis quae labore suo acquirit, et tamen iis quos diligit
possidenda ea relinquit, aliquod emolumentum
capit laboris sui, desiderium et votum dilectionis
suae. Qui vero laborat, et, nec sibi, nec alii, quem
diligit, laborat: quare laborat, nisi soli vitio suo
cui servit? hic enim soli vitio servit, et non est
alius affectus, qui excuset sollicitudinem vanam,
cui ignosci possit, nisi solus ille quem vitium genuit.
Multi sunt labores hominum, qui alienis relinquuntur,
et non capiunt fructum ex eis, qui faciunt
illos. Et multi quoque in sapientia laborant,
et dant operam, et student multa scire, et dicere
plurima, et scripto sensa sua commendant, ut ad
posteros transmittantur; nec capiunt fructum ex
his omnibus, ut melius sit ipsis, sed inanes remanent
a veritate et a dulcedine sapientiae vacui. Et vanitas
est omnis labor eorum, etiamsi veritati approximare
videatur. Nesciunt enim homines hujusmodi, cui
laborent, et fraudent animam suam bonis; quia,
cum ad solam operis magnitudinem intendant, fructum
ex eo non capientes, et sibi ex illo nullam
utilitatem provenire conspiciunt, et utrum haec
ipsa aliis post se profutura sint, ignorant.
Civitas, quae olim in tempore David, et aliorum
bonorum regum qui Deo placuerunt, plena populo
fuit, attendite quare nunc sola remansit. Cur
enim nisi, quia Deum offenderunt? Solam autem
dicit, hoc est desolatam, propter populum abductum
captivatum in Babylonem. Vel si ad idem tempus
referatur, plena populo est, et tamen sola sedet;
quia Deum propitium non habet, quoniam