PL 175, col. 257

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

prodesse non potest multitudo populi, ubi deest auxilium
Dei. Quod autem dicit: Sedet, ad dejectionem
pertinet, et humiliationem.
Facta est quasi vidua, hoc est vivente adhuc viro suo
derelicta: et ideo non vidua, sed quasi vidua; quia
si poenituerit, adhuc reconciliari poterit. Propterea
vero Deus vir dicitur plebis illius; quia eam ad
cultum suum casto sibi amore copulaverat, ne per
varias idolorum culturas fornicaretur.
Facta est quasi vidua domina gentium; princeps
provinciarum facta est sub tributo. Sic erat olim,
quod gentes alienigenarum serviebant Judaeis, et
provinciae nationum subditae erant illis; nunc vero
ipsi a Deo derelicti tributarii facti sunt nationibus.

Commemoratio igitur prioris gloriae, praesentis miseriae
est exaggeratio.
Secundum allegoriae sensum Jeremias in Ecclesia
quoslibet spiritales viros designat: qui cum
videant multitudinem hominum ad fidem confluxisse,
et nomen Christi per totum pene mundum
dilatatum esse, nullos autem vel admodum paucos
inveniant, qui in veritate Christum sequantur et
sincere fidem ejus teneant, omnibus quae sua sunt
quaerentibus, dolentes et gementes dicunt: Quomodo
sedet sola civitas plena populo? Ut quid tantum
in Ecclesia populum cernimus, et tamen solam
esse Ecclesiam videmus? quia vix aliquem, qui
vere cum Ecclesia sit, invenire possumus. Simile
quiddam in Evangelio reperi, constituto in turba

Domino undique circumvallante, et premente se
populo: Venit mulier fluens sanguine; et accedens retro
tetigit fimbriam vestimenti ejus: et ille confestim:
Quis, inquit, tetigit me? [(Marc. V.)]
Tetigit me aliquis?
Quia, qui muliere fimbriam contingente, quasi
novum aliquid passus interrogat, quis me tetigit,
profecto declarat quod prius (quamvis cunctis pungentibus
et prementibus) tactus non fuerit. Sicut
ergo Christus turba premente intactus permanet,
ita Ecclesia corpus Christi inter multos sola sedet;
quia fides catholica professores multos habet, imitatores
paucos, sicut et tunc, qui Domino prope
erant per praesentiam corporalem, non eum contingere
poterant; quia longe erant per fidem et dilelectionem.

Plangit ergo spiritualis Jeremias, et dicit:
Quomodo sedet sola civitas plena populo? Quia
ubicunque servi Dei sunt sine dolore et gemitu,
haec videre non possunt. Facta est quasi vidua domina
gentium; princeps provinciarum facta est sub
tributo. Per gentes recte accipimus carnales quosque
intra Ecclesiam positos; per provincias vero
quoscunque extra Ecclesiam constitutos, sicut sunt
pagani, Judaei et haeretici. Tunc ergo sancta Ecclesia
domina est gentium, quando carnales quosque
intus positos per disciplinae rigorem ad serviendum
subjicit: Princeps provinciarum est, quando extra
positos infideles per potentiam, ne nocere possint,
repellit. Sed si forte quando peccatis exigentibus a
Deo derelinquitur, quatenus nec eos qui intus turbant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.