PL 175, col. 258
Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
cohibere valeat, nec ab iis qui se foris impugnant,
defendere: tunc domina gentium quasi
vidua relinquitur, et princeps provinciarum efficitur
tributaria. Quando enim fideles, vel ab haereticis
deceptos, vel a potestatibus hujus mundi premio, sive
terrore fractos ad infidelitatem trahi conspicit,
quid aliud quam alienigenis tributum solvit?
Secundum intellectum moralem civitas significat
animam quae sola sedet, quando a Deo derelinquitur;
plena autem populo virtutum, quando a Deo
inhabitatur. Si autem civitatem invenimus, cujus
desolatio plangitur, ubi Jeremias invenitur?
Unusquisque nostrum debet esse Jeremias, et plangere
desolationem sui quemadmodum ille plangebat
desolationem Jerusalem. Et certe si ille sic plangebat
ruinam lapidum; nos multo magis plangere
debemus desolationem animarum nostrarum, et
dicere unusquisque: Quomodo sedet sola civitas
plena populo? Quomodo anima mea desolata est?
Quomodo bonum illum habitatorem perdidit, quo
praesente olim plena populo virtutum fuit? Facta est
quasi vidua domina gentium. Gentes sunt desideria
carnis, quae nobis secundum corruptionem primae
nativitatis ingenita sunt, et legi mentis contradicunt:
quibus tunc bene anima dominatur, quando
Deo perfecte subjicitur. Princeps provinciarum facta
est sub tributo. Per provincias accipere possumus
sensus corporeos, quia, sicut in una provincia
multi sunt homines, ita quisque sensuum diversos
habet motus, et diversas operationes, per quas foris
in visibilibus diffunditur; et dum singulorum sensuum
appetitus ad nutum rationis moventur, quasi
quibusdam provinciis anima principatur. Si ergo
anima suo inferiori, hoc est sensualitati principari
desiderat, necesse est ut suo superiori, hoc est Deo,
se subjiciat, quia nequaquam subtus se a suo inferiori
turbari poterit, dum supra se rectorem Deum
habebit. Si vero oblita timoris Domini secuta sit
concupiscentias suas, aufert Deus gratiam suam ab
ea, et tunc ex necessitate desideriis enerviter succumbit,
quae prius cum Deo subjecta esset et ab
ipso regeretur suorum sensuum appetitus ad imperium
rationis potenter strinxit.
Et nota, quod dicit domina, non princeps gentium,
et princeps, non domina provinciarum; quia
vitia, quae naturalia non sunt, comprimi debent;
sensus enim quia naturales sunt non comprimi, sed
regi necesse habent, ut in illis exstirpandis homo
esse studeat districtus, in istis moderandis et custodiendis
discretus. Sed fit nonnunquam ut, dum homo
licitis carnis suae desideriis resistere et motus sensuum
suorum custodire negligit, ita tandem prava
consuetudine alligetur, ut postmodum etiam volens
eisdem resistere non possit. Quando ergo vitiis servire
cogitur, quibus prius sponte consensit, quid
aliud quam pravae consuetudini tributum solvit? Tria
ergo bona et tria mala enumeravit. Bona sunt: civitas
plena populo, domina gentium, princeps provinciarum;
mala: sola, vidua, tributaria. Sed videamus