PL 175, col. 259

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

primum quomodo bona obtineat, postea quomodo
ad mala descendat. Priusquam Spiritus sanctus
veniat ad cor nostrum, sterilis est anima nostra;
cum autem venerit, fecundat eam, ut pariat et
nascantur virtutes in ea. Quae videlicet virtutes,
quandiu adhuc inperfectae sunt et incipientes, et
necdum foras prodire possunt, sed intrinsecus adhuc
per gratiam ejusdem Spiritus nutriuntur, ut
crescant et robustae fiant, quid aliud quam parvuli
quidam in domo patris educantur, donec ad legitimam
aetatem perveniant? Cum vero ad perfectum
venerint incrementum, et solido quodam sapientiae
cibo uti coeperint, tunc jam non ut parvuli nutriri
indigent, sed quasi ut quidam populus in civitate
sub lege imperatoris sui vivere debent. Sed cum Deus

intus praesidens nos regit, tunc caro subjecta foris
servit; et quanto humilius ei intus subdimur, tanto
robustius foris principamur. Si ergo anima nostra
intus plena populo virtutum, quando regem Deum
habuit; extra etiam domina gentium, hoc est carnalium
desideriorum, et provinciarum, hoc est sensuum
corporis, princeps fuit. Nunc autem sola, quia
regem perdidit; vidua, quia maritum amisit; tributaria,
quia vitiis subjecta servit.
Plorans ploravit in nocte. Inculcatio verbi abundantiam
doloris designat. Plorans ploravit in nocte,
hoc est in tempore quietis, in tempore oblivionis,
quando solent homines oblivisci malorum suorum.
Et attendite quanta sit miseria illius, cui et tunc

dolores deesse non possunt, quando alii a doloribus
requiescunt.
Et lacrymae ejus in maxillis ejus. Est aliquando
dolor, qui quomodocunque cor tangit, sed lacrymas
extorquere non sufficit. Non est talis dolor hujus;
lacrymae enim ejus in maxillis ejus.
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis
ejus. Vel quia in tribulatione positam contemnunt,
vel quia in tanto malo subvenire non possunt. Charos
autem populi illius vocat prophetas et principes,
qui consolari eos consueverant: prophetae a Deo
promittendo auxilium; et principes, contra inimicos
purgando et patriam defendendo. Nunc autem
plebem in tribulatione positam minime consolabantur,
quia et illi Deum iratum praedicabant, et isti inimicis

regionem vastantibus, et populum captivantibus
resistere non poterant. Vel aliter legi potest:
plorans ploravit in nocte, hoc est in secreto, in
abscondito: quod amatum [amicum] est flentibus,
qui consolari nolunt, sed pascuntur doloribus suis.
Vel ideo plebs in captivitate posita in abscondito
plorat, quia tristitiam suam manifestare non audet,
propter crudeles dominos, quibus subjecta est, ne
erga se majorem eorum excitaret iracundiam, si de
sua servitute tristis appareret. Sed tantus dolor
abscondi non potest, quia lacrymae ejus in maxillis
ejus, hoc est in aperto, in manifesto, quia
ex assiduitate flendi facies intumuit. Et in tantis
malis istis, quam consolationem exspectare poterant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.