PL 175, col. 261

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

intus et non foris, aliquando foris et non intus,
aliquando et foris et intus. Foris et non intus
derelictus fuit Job, qui exterius flagella carnis sustinuit,
sed intus constantiam mentis non amisit.
Intus et non extra derelictus fuit David, cujus mentem
intus sibi libido per consensum subdidit, sed
prophetica foris admonitio ad poenitentiam revocavit.
Intus et foris derelictus fuit prodigus ille in
Evangelio filius, qui et luxuriose vivens intus defluxit,
et fame tabescens foris consolationem non
invenit. Sed quos hoc modo Deus deserit, alios ad
probationem deserit, ut per tentationem exerceantur;
alios ad subversionem deserit, ut per tentationem
dejiciantur. Propter quod et Psalmista precatur: Ne declines in ira a servo tuo
[(Psal. XXVI)]
; quasi

diceret: Et si me tentari permittis, ne dimittas in
tentationem induci, hoc est a tentatione superari.
Sed quia divinorum judiciorum profunditatem homo
penetrare non potest, tunc maxime quisque in tentatione
positus se derelictum esse pertimescit, cum
et intus et foris tentationibus sollicitari se conspicit.
Facilius autem foris adversa tolerat, cujus conscientiam
intus delectatio peccati non conturbat. Et
rursus, facilius intus tentationem sustinet qui foris
consolationem habet. Unde et magna tribulatio hujus
ostenditur, quae et intus et foris derelicta esse
demonstratur; hoc namque, quod dictum est: Plorans
ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis
ejus, intus derelictam esse insinuat; quod vero dictum
est: Non est qui consoletur eam ex omnibus

charis ejus, foris desolatam esse declarat. Sequitur:
Omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt
ei inimici. Videte quam multae sint tribulationes
justorum. Fortassis parum erat in pressuris constitutae,
quod consolationem a charis non acciperet,
nisi etiam ab amicis persecutionem sustineret. Sed
qui sunt amici isti qui nos persequuntur, nisi illi de
quibus dicetur in Evangelio: Inimici hominis domestici
ejus? [(Matth. X.)]
Ergo isti sunt inimici nostri,
persecutores nostri, domestici nostri, amici nostri,
secundum carnis affinitatem nobis propinqui,
qui nos per amorem carnis ad vitam praesentem
diligunt, sed ambulantibus in via Dei contradicunt.
Cum enim ab amore hujus mundi nos elongare cupimus,

confestim eos qui prius amici videbantur,
adversarios invenimus. Primum si quidem ad Deum
converti volentes, sub obtentu pestiferae dilectionis
blandis persuasionibus revocare contendunt. Quos
si in proposito bono fixos et immobiles viderint, mox
quasi adversarios abdicant et spernunt, et nonnunquam
etiam odiis atrocissimis insectando et poenis
affligendo de falsis amicis veri persecutores fiunt.
Dicat ergo, non est qui consoletur eam ex omnibus
charis ejus, quia in tribulatione verba justorum ad
consolationem accipere non meretur; omnes amici
ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici, quia
ab iniquis contumeliam et contemptum patitur.
Migravit Judas. Transivit, recessit, fugit de terra
sua in Babylonem, quia sustinere non poterat multam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.