PL 175, col. 262

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

servitutem, qua affligebatur a nationibus, existimans
tolerabilius sibi fore, si uni genti serviret in
terra aliena, quam si omnibus gentibus praeda esset
in propria.
Habitavit inter gentes, nec invenit requiem. Proprium
est afflictorum, quod semper praesens periculum
gravius judicant. Sicut aegroti in nocte diem
exspectant, et in die noctem desiderant, et dum semper
dolorem transire cupiunt, semper ad dolorem
tendunt, sic nimirum populus iste, dum in terra sua
affligeretur, fugam appetiit, dum vero in exsilio desolatus
esset, et vagus oberrans requiem invenire
non posset, ad reditum suspiravit. Exprimit autem
hic affectum fluctuantium, non quia sponte migraverint,
sed quia in angustia constituti in diversam mentem

vota mutaverunt.
Omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter
angustias. Coarctatus undique locum evadendi invenire
non potuit; fugiens Chaldaeos, incidit in Aegyptios;
et cum ab Aegyptiis fugeret, occurrit Assyriis.
Mystice, Judas, qui interpretatur confitens, designat
quosdam in Ecclesia, qui nomen Christi confitentur;
sed quia in amore Christi adhuc firmi non
sunt pati pro Christo adversa erubescunt. De qualibus
dictum est: Ad tempus credunt, et in tempore
tentationis recedunt [(Luc. VIII)]
. Isti ergo propter afflictionem
et multitudinem servitutis, in qua dum
passionibus justorum communicare nolunt, a consortio
justorum alieni fiunt. Habitavit inter gentes.

Habitare inter gentes, est vitam et conversationem
pravorum imitari. Requiem non invenire, est mundi
hujus actionibus implicari; quia enim in hujus
mundi actionibus finis non est, sectantibus eas requies
esse non potest. Saepe tamen homo pro amore
praesentis vitae libenter labores tolerat, quos pro
amore Dei ferre recusabat. Fit ergo magna exprobratio
recedentibus a Deo, simulque excusatio tollitur
eis, quoniam aperte monstratur quod sine causa
praevaricati sunt, dum utiles labores declinando ad
labores inutiles descenderunt. Omnes persecutores
ejus apprehenderunt eam inter angustias. Quandiu
cor hominis charitate et spe aeternorum bonorum
dilatatum est, si forte foris tribulatione sustinet,
intus tamen angustiam non habet. Quantum ergo

bonum perdat, qui fiduciam, quae est in Deum, perdit,
hinc agnoscere potest homo quod semper angustiam
in adversis cor patitur, nisi per spem futurorum
bonorum dilatetur. Inter angustias, inquit,
comprehenderunt eam. Et attende, quae sint angustiae
eorum, qui a Deo recedunt nunquam securi
sunt, semper trepidant; in prosperitate timent, in
adversitate desperant.
Migravit Judas. Sunt nonnulli qui, dum peccata
sua aspiciunt, transitoria quadam compunctione accensi,
usque ad confessionem perveniunt; melioris
vitae vias aggredi proponunt, ac se deinceps ad perpetrata
vitia non redituros esse promittunt. Sed quia
pro commissis condigna satisfactione semetipsos affligere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.