PL 175, col. 264

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Pejores
sunt nonnunquam qui a proposito virtutum
corruunt quam qui ad virtutis propositum nondum
pervenire potuerunt: quia isti ad id, quod nondum
habuerunt, se sperant posse pertingere; illi vero
tanto longius a salute sunt, quanto evidentius cum
desperatione inchoatam virtutem perdiderunt. Magis
ergo hi insidiis daemonum patent, quam illi; quia
illos spes futurae correctionis quodammodo retrahit,
istos vero desperatio sua ad ruinam impellit. Propterea
de illis, qui post inchoationem boni, ad vomitum
redeunt, hic dicitur: Omnes persecutores
ejus apprehenderunt eam, inter angustias. Qui enim
sunt persecutores nostri, nisi maligni spiritus et
desideria carnis, quae militant contra nos in membris

nostris? Et quae est angustia, nisi desperatio
peccatricis conscientiae, quae intus cor stringit? Ille
ergo ab omnibus persecutoribus inter angustias
comprehenditur, qui propterea daemonibus suggerentibus
peccatum, et propriis desideriis non contradicit
in culpa; quia ex lapsu praecedenti, jam desperat
de venia. Migravit ergo Judas propter afflictionem,
quando hic, qui per confessionem jam vitam
suam emendare coeperat, fractus molestia tentationum
a proposito cadit. Habitat inter gentes, quando
mentem in delectationem carnalium desideriorum
figit. Non invenit requiem, quando cor ejus concucupiscentia
per abrupta vitiorum distrahit. Ab omnibus
persecutoribus inter angustias comprehenditur,
quando jam desperatione pressus nullis suggestionibus

pravis reluctatur.
Totius alphabeti primi epilogus. Medicus noster
aegrotum in manibus tenens, ecce quomodo artis
suae peritiam probat. Primum stupida membra diu
palpando ad sensum revocat, et tactu leni vulnera
dolentia attrectando ad ictum confirmat, deinde secat,
deinde ungit, deinde ligat, deinde fovet, et ad
plenam sanitatem reparat. Sic alphabetum istud in
quinque partitiones distinguitur. Prima est conquestio;
secunda est increpatio; tertia est consolatio;
quarta est praeceptio; quinta est deprecatio. Per
conquestionem palpat; per increpationem secat;
per consolationem ungit; per praeceptionem ligat;
per deprecationem fovet. Conquestio est a principio
alphabeti usque ad eum locum, ubi dicitur: Cui

comparabo te [(Thren. II)]
, etc. Ibi increpatio incipit,
et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Fecit
Dominus quae cogitavit [(Ibid.)]
, etc. Ibi consolatio
incipit, et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Deduc quasi torrentem lacrymas
[(Ibid.)]
. In qua
praeceptione peccatores informantur ad poenitentiam,
et tenditur usque ad eum locum, ubi dicitur: Vide, Domine
[(Ibid.)]
. Et illinc usque in finem deprecatio
est, in qua propheta Dominum pro peccatoribus
exorat. His breviter praelibatis nunc ipsius
conquestionis ordinem inspiciamus. Primum quasi
absentes plangit, quia eos, qui in amaritudine erant,
tam cito praesenti allocutione sollicitare non debuit.
Incipit quoque ea in primis quae minima sunt plangere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.