PL 175, col. 405
Expositio in Abdiam (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
praecipuum malum potest quodammodo censeri
luxuria, quae hominem illecebris captum in
Quinque septena in sacra Scriptura, frater, inveni,
quae volo, si possum, sicut postulas, prius sigillatim
enumerando, ab invicem distinguere; postea
vero quam inter se habeant convenientiam, eadem per
singula sibi conferendo demonstrare. Primo loco
ponuntur septem vitia, id est primum superbia, secundum
invidia, tertium ira, quartum tristitia, quintum
avaritia, sextum gula, septimum luxuria.
Contra haec secundo loco constituuntur septem
petitiones, quae in Dominica oratione continentur:
Prima, qua dicitur Deo: Sanctificetur nomen tuum;
secunda, qua dicitur: Adveniat regnum tuum; tertia,
qua dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et
in terra; quarta, qua dicitur: Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie, quinta, qua dicitur: Et dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris; sexta, qua dicitur: Et ne nos inducas
in tentationem; septima, qua dicitur: Sed libera
nos a malo.
Postea tertio loco sequuntur septem dona Spiritus
sancti. Primum, spiritus timoris Domini; secundum, spiritus pietatis;
tertium, spiritus scientiae; quartum, spiritus fortitudinis;
quintum, spiritus consilii; sextum, spiritus intellectus;
septimum, spiritus sapientiae.
Denique quarto loco succedunt septem virtutes.
Prima, paupertas spiritus, id est humilitas; secunda,
mansuetudo sive benignitas; tertia, compunctio sive
dolor; quarta, esuries justitiae sive desiderium bonum,
quinta, misericordia; sexta, cordis munditia;
septima, pax. Novissime quinto loco disponuntur,
septem beatitudines. Prima, regnum coelorum; secunda,
possessio terrae viventium; tertia, consolatio;
quarta, justitiae satietas; quinta, misericordia;
sexta, visio Dei; septima, filiatio Dei. Haec ita primo
loco distingue, ut intelligas ipsa vitia quasi quosdam
animae languores, sive vulnera interioris hominis;
ipsum vero hominem, quasi aegrotum; medicum,
Deum; dona sancti Spiritus, antidotum;
virtutes, sanitatem; beatitudines, felicitatis gaudium.
CAP. II.-- Quantam perniciem homini inferant septem vitia mortalia.
Sunt ergo septem vitia capitalia, sive principalia,
et ex his universa mala oriuntur. Hi sunt fontes et
abyssi tenebrosae, de quibus flumina Babylonis exeunt,