PL 175, col. 28

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

scelere cum a Joanne Baptista argueretur, suggéstione
Herodiadis ipsum Joannem decollavit. Hic est
Herodes tetrarcha filius Magni Herodis qui in passione
Domini Hierosolymam ascendisse legitur, et
qui Jesum a Pilato praeside ad se missum, alba veste
indutum illusit, atque ad Pilatum judicandum
remisit. Porro Aristobolus filius Herodis Magni, atque
hujus Herodis frater ex Marianne matre natus,
quem superius a patre Herode et ob suspicionem
parricidii trucidatum diximus, filium habuit nomine
Agrippam. Qui cum adultus esset, orbatum et exhaeredatum
se cernens, quanta potuit pecunia collecta,
Romam perrexit; ibique cuidam Caio Caligulae
nepoti Tiberii Caesaris familiaritate junctus est. Qui
Caius, cum post mortem Tiberii imperium sumpsisset,

eumdem Agrippam ob meritum pristinae devotionis
in Phoenicia regem constituit. Herodias autem
hoc audito, Herodem de ignavia reprehendere coepit,
quod videlicet ipse divitiis major et potentiis, a Romano
principe hanc dignitatem sibi non acquisisset;
qua exprobratione irritatus Herodes, cum ipsa Herodiade
pecunia multa assumpta, Romam profectus
est. Cumque apud Caium quereretur quod sibi hic
honor collatus potius non fuisset, indignatus Caius
inconcessa petenti, etiam concessa tollenda decrevit.
Sicque Herodes pariter cum Herodiade ad Hispanias
in exsilium missus est, hic finis Herodis. Verum
Agrippa, qui Herodes cognominatus est, ipse est qui
Jacobum fratrem Joannis gladio peremit, Petrumque
in carcerem missum quatuor quaternionibus

militum custodiendum tradidit. Hic cum quadam
die cum Tyriis ac Sidoniis causam acturus processisset,
et pro splendore deauratarum vestium solisque
radio lucentium Deus et non homo conclamaretur,
in superbiam elatus subito ab angelo percussus
est. Et post aliquot dies perseverante aegritudine vitam
finivit. Huic successit filius Agrippa, qui in Actibus
apostolorum [(Act. XXV)] cum Bernice matresua
ad Festum praesidem visendum et salutandum
descendisse legitur, atque cum Paulo eidem praesidi
praesentato quaedam jucunde confabulatus memoratur [(Act. XXVI)] .
Hujus tempore regnum Judaeorum a
Tito et Vespasiano subversum est. Primus itaque
Herodes fuit ille, sub quo Christus natus est, qui et

parvulos trucidavit. Secundus filius ejus sub quo
Christus passus est, qui Joannem Baptistam decollavit.
Tertius Agrippa Herodes, cujus avus fuit
primus Herodes. Secundus patruus qui Jacobum interfecit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.