PL 175, col. 161

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

venit. Praecessi sapientia omnes qui fuerant ante me
in Hierusalem. Propterea ergo tumuisti et inflatus
eras; quia praecessisti sapientia omnes qui fuerunt
ante te in Hierusalem. Et quantum hoc fuit ut ideo
cervicem erigeres; quia praecessisti sapientia omnes
qui fuerunt ante te in Hierusalem? Ne mireris,
inquit. Saepe superbia singularitate magis gaudet
quam comparatione. Neque enim semper attendere
curat elatio quales illi sint, quos in comparatione
praecedit; quia hoc solum nonnunquam illi ad exaltationem
abundat, quod inter omnes qui fuerunt
ante eum in Hierusalem, nullum sibi aequalem agnoscit.
Propter hoc igitur et ego videns quod praecessi
sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem;
et si paucos cernerem fuisse ante me in Hierusalem

sapientes, vehementer tamen gloriatus sum
illis me superiorem in sapientia considerans; quoniam
licet nec plurimi, nec magni illi fuerunt ante
me, quibus factus sum comparatione praecipuus:
vidi tamen multos post me venire posse sapientes
in Hierusalem quibus fierem exemplo sapientiae primus.
Quod ergo me sapientia praetuli in comparatione
praecedentium: ad hoc quoque spectabat quod
gloriabar exemplo praecipuo in auctoritatem constitui
futurorum, ut praecedentibus quidem summus,
subsequentibus vero primus sapientiae auctor invenirer.
Et ideo locutus sum in corde meo, dicens:
Ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes
qui fuerunt ante me in Hierusalem.
Et mens mea contemplata est multa sapienter et

didici. Ergo aliquantulum jam correctus eras, quia
non dixisti, mens mea contemplata est omnia sapienter,
sicut superius proposueras quaerere et investigare
sapienter de omnibus quae fiunt sub sole; sed
moderatius aliquid intulisti, dicens: Mens mea contemplata
est multa sapienter, ut ostenderes te eruditum
occupatione pessima, et vidisse vanitatem et
afflictionem spiritus, ne amplius de universis praesumeres,
sed tamen nondum plene correctum ut de
plurimis non superbires. Quaerendo igitur omnia
invenisti plurima, non omnia, et deficiendo ad omnia
intellexisti non debere hominem de omnibus
praesumere; sed inveniendo plurima non considerasti
non debere hominem etiam de plurimis superbire.
Ergo secundum aliquid correctus fuisti, et

secundum aliquid incorrectus, cum dixisti: Mens
mea contemplata est multa sapienter et didici; quia
licet multa fuerint ad pauca, et ipsa tamen pauca
fuerunt ad omnia. Hoc vero ad humilitatem magis
spectabat, ut qui jam defectum tuum expertus fueras
erga omnia; inventa tua plurima non ad pauca
aliorum plurima; sed pauca potius vocares ad ea,
quae non potuisti, omnia. Sed quia temeritas curiositatis
jam repressa erat per defectum et afflictionem
sui in investigatione omnium; sed tumor elationis
creverat in contemplatione plurimorum; ideo adhuc
tumuisti et dixisti: Ecce magnus effectus sum, et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.