PL 175, col. 411
De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
sanari istum, quaere illum. Si petis pro spiritu, spiritum
pete. Noli timere morbo medicinam apponere; morbus
medicinam non corrumpit, sed morbum medicina disrumpit.
Non illam inficit, sed ex illa deficit. Igitur noli
timere spiritum Dei sanctum ad spiritum tuum peccatorem
invitare, quia peccator es, et indignus consortio
illius: non enim hoc fit, quia dignus es, sed
ut dignus fias. Venit ad te, ut mansionem faciat in
te. Non enim inveniet quando veniet; sed veniet, ut
faciat. Prius aedificabit, postea habitabit. Primum
sanabit: postea illuminabit. Primum ad sanitatem,
postea ad jucunditatem. Si ergo filius es, et patrem
petis, confide, ne timeas. Deus audit, pater exaudit.
Sicut non potest non audire, quia Deus est: sic
non potest non exaudire, quia pius est. Dabit ergo
tibi, quod petis, si recte petis, et non ibit oratio tua
in vanum, si digna fuerit exaudiri. Pro morbo sanando
postulasti: medicinam accipies. Vitia tua,
morbus tuus: spiritus Dei, sanitas tua. Contra
morbum superbiae dabitur tibi medicina spiritus timoris,
ut sanet corruptionem elationem, et restauret
sanitatem humilitatem. Singula vitia singulas
medicinas habent; septem vitia, septem spiritus,
quot morbi, tot medicinae. Quid sunt septem spiritus?
septem sunt dona spiritus, et dona sunt spiritus,
et spiritus sunt dona: donum spiritus, spiritus
est: seipsum dat spiritus: unus spiritus septiformiter
se tribuit. Propterea unus spiritus, septem spiritus:
quia septiformiter datus, et septiformiter
aspiratus. Septem aspirationes, et spiritus unus:
una medicina septem morbos curat. Propterea una,
septem, una natura, opera septem: substantia una,
septiformis effectus.
Primus spiritus est spiritus timoris, secundus est
spiritus pietatis, tertius est spiritus scientiae, quartus
spiritus, est spiritus fortitudinis, quintus spiritus,
est spiritus consilii, sextus spiritus est spiritus
intellectus, septimus spiritus est spiritus sapientiae. Haec autem omnia operatur unus, atque idem
spiritus
[(I Cor. XII)]
; ipse est timor, ipse est pietas,
ipse est scientia, ipse est fortitudo, ipse est consilium,
ipse est intellectus, ipse est sapientia. Omnia
haec tibi fit, qui sibi unus est: accipiendo illum, qui
diversus non est: tu ad diversa formaris. Propterea
multiplicatur in te: qui in se unus est semper et
idem. Qui enim est amor tuus, ipse est timor tuus. Juravit Jacob Laban per timorem patris sui Isaac. [(Gen. XXXI)]
.
Qui enim consummat, ipse et inchoat.
Primum ad te venit, ut faciat timentem: novissime
ut faciat diligentem. Idem lumen est, quod oculos
lippientes pungit et claros demulcet: diversa facit,
quia diversa invenit: tamen ipsum in se unum est:
et in te quoque unum esset, si te unum inveniret.
Si sanum oculum habes, percipis lumen sine poena.
Si autem aeger est oculus, molestus fit adventus
illius. Expedit tamen, ut vel sic veniat: quia si non
cruciaris, non illuminaris. Pugnant duo contraria,
medicina et morbus. Medicina propter te, morbus
contra te. Si morbo non resisteretur, sanitas non