PL 175, col. 412

De V septenis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

sequeretur. Si medicinae non resisteretur, poena
non sentiretur. Pugna contrariorum poena est
tua: non tamen causeris medicinam, sed morbum:
dolorem, quem duo inferunt, uni imputa:
medicina prodesse vult, morbus laedere intendit.
Propterea solus morbus pacem habet: non salutem.
Sola medicina salutem habet, poenam non habet.
Quando autem simul sunt, poena est conflictatio contrariorum,
alterius quod venire vult, ut conferat: alterius
quod abire non vult, ut noceat. In hac autem
poena morbus quidem accusandus est, non medicina:
quia quod cruciat, ex morbo est: qui, si non
esset, salus esset, et poena nulla esset.
Sic itaque venit spiritus, et aspirans infundit se
tibi: tu ex eo quod contrarium illi portas, non statim

acquiescis ad illum: sed facis contradictionem
illi, ne pacifice ingrediatur ad te. Venit tamen, et illuminat
te: ut videas in te, quod et prius habebas,
sed non videbas: et ideo non videbas, quia non attendebas.
Illo veniente illuminaris, et vivificaris:
illuminaris, ut videas: vivificaris, ut sentias: sentis
enim et praesentis, vides enim et praevides. Aliud
vides, aliud praevides: aliud sentis, aliud praesentis.
Vides malum, et praevides malum. Praesens vides
malum, futurum praevides. Culpam sentis, poenam
praesentis. Priusquam autem Spiritus sanctus ad te
veniret, nec videbas caecus, nec sentiebas mortuus:
et propterea non videbas, quia non respiciebas, nec
sentiebas, quia non attendebas. Postquam vero bonum

rediit, ex ejus gustu excitatus es et illuminatus,
ut malum agnosceres. Prius malum, quod patiebaris,
id est culpam: deinde etiam malum, quod ex
illo et pro illo merebaris, id est, poenam. Utrumque
docuit bonum adveniens: ut et malum praesens sentiretur,
et malum futurum praevideretur. Exinde
poena illa medicinalis exoritur; cum sensificatus de
malo, quod pateris, dolere incipis, ut corrigas: et
illuminatus de malo, quod mereris, timere incipis,
ut caveas. Nisi enim doleres, non corrigeres: et nisi
timeres, non caveres. Prius ergo illuminaris ad
culpam, ut eam videas; deinde ad poenam, ut eam
timeas. Ut postremo timore sensificatus, pro culpa
doleas et eam corrigas; quia forte non doleres, nisi
timeres. Nisi enim poena videretur quae timeretur,
nemo doleret pro culpa quae placeret. Ideo ostenditur

tibi poena secutura post culpam, ut ipsa culpa
quae in experientia placet saltem in tribulatione displiceat;
ut attendere incipias, quod malum est, id
etiam quod in ea dulce videtur, cum tam malum sit,
quod ex ea, et post eam amarum percipitur. Illuminaris
ergo et affligeris, quia vides quod terret et habes
quod dolet. Si non illuminareris, non cruciareris,
quia non videres quod timeres. Rursum si non
esset in te quod flammis deberetur, ignis sine poena
videretur, et reciperes illuminationem ut non sentires
afflictionem. Poena terret, culpa timet; quod
totum ex lumine fit superveniente; quo poena demonstratur
ut videatur; culpa sensificatur ut
agnoscatur. Tamen aliud est quo vides, aliud quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.