PL 175, col. 923

Posteriores excerptiones (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne · Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

agit, et agitur, qui legem adhuc secundum carnem
observandam putat.
Et in promptu habentes ulciscendi omnem inobedientiam. Promptitudo ulciscendi omnem inobedientiam
in tribus consistit, scilicet in vita, in scientia,
in potestate. Vita inobediens et criminosus, quomodo
potest alterius inobedientiam, et crimen judicare,
scientia, ut pro persona, pro loco, pro tempore,

Judaei signa quaerunt, et Graeci sapientiam [(I Cor.
I)]
. Fuit enim quaedam sapientia, quem sapientia
videbatur iis, qui veram sapientiam non noverant.
Et invenit mundus sapientiam illam, et inflari coepit,
et tumuit, magnum se existimans in ea. Et praesumpsit,
et dixit ut ultra pergeret ad sapientiam summam
confidens in sapientia sua, quasi via esse potuisset
ad illam. Et ascendit, et elevatus est ut ad
alta corde perveniret. Et fecit sibi scalam, speciem
creaturae, nitens ad invisibilia Creatoris. Tunc quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.