PL 175, col. 927

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

illis. Theologia vero divina opera restaurationis elegit
secundum humanitatem Jesu, et sacramenta
ejus quae ab initio sunt, naturalibus quoque pro
modo subjunctis, ut in illis eruditionem conformaret.
Major autem, ut diximus, declaratio divinitatis
in sacramentis gratiae, et carne Verbi, et mystica
operatione ipsius ostenditur, quam naturali rerum
specie praedicetur. Et idcirco mundana theologia parum
evidenti demonstratione utens, non valuit incomprehensibilem
veritatem sine contagione erroris
educere, cum divina noscitur theologia simplici, ac
pura assertione praedicare.
Nunc dicendum est quid sit theologia, altius
quidem incipienti ad evidentiam rerum dicendarum.
Philosophia omnis in tres principales partes secatur:

Logicam, ethicam, theoricam. Quartam enim,
quam in suo loco adjecimus, hic ex superabundanti
enumerare est. Philosophia itaque tres continet
partes: Primam, id est logicam, quae vim
modumque ratiocinationum, veri ac falsi judicium
assumpsit; secundam autem, id est ethicam, quae
modum vivendi rectum, et disciplinae formam secundum
virtutum instituta disponit; tertiam vero,
id est theoricam, quae sola verum in omni, quod est,
et non est scrutari elegit. Hujus, id est, theoricae
tres partes sunt: Prima, mathematica; secunda,
physica; tertia, theologia, in quibus contemplatio
veritatis, quasi quibusdam contemplationum gradibus
ad summum conscendit. Prima enim, id est mathematica,
speculatur visibiles rerum visibilium formas.
Dionysius Areopagites ex philosopho Christianus
effectus theologus, et hierarchiarum descriptor, divinae
dispositionis ordinem in rerum omnium gubernatione
demonstrat; quomodo rationalem creaturam
participem fecit Deus potestatis suae, constituens
magistratus, et potestates, et principatus sacros
in coelo in angelis, et in terra in hominibus, ut
dominentur creaturae ejus. Dignum siquidem fuerat,
ut illa pars operis sui particeps fieret potestatis ejus
in dispositione sua: quae in sui conditione similitudinis
participationem acceperat, ut quae sola ad similitudinem
Conditoris sui facta fuerat, sola in sui ordinationem
imaginem illius retineret. Ipse igitur
rerum omnium conditor Deus, cujus ineffabilis majestas,
et indeficiens virtus, potens erat sola gubernare

quod creaverat sola, voluit in rerum a se
factarum gubernatione participes habere et cooperatores,
non ut illorum ipse ministerio juvaretur,
sed ut ipsi potestatis ejus consortio sublimes efficerentur.
Dominus ergo solus et princeps omnium,
dominationes et principatus sub se, et secundum
se esse instituit in ministerio perficiendo: quod
universitatis ordo deposcebat, ut opera ejus complerentur
per ordines et dispositiones a summo in
universa praecepto decurrente. Majestas ergo et imperium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.