PL 175, col. 928

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Secunda autem, id est physica, scrutatur invisibiles
rerum visibilium causas. Tertia vero sola, id
est theologia, contemplatur invisibiles substantias,
et invisibilium substantiarum invisibiles naturas. Et
est in his quasi progressio quaedam, et profectus
mentis ad cognoscendum verum conscendentis. Per
visibiles enim visibilium formas pervenitur ad invisibiles
visibilium causas; et per invisibiles visibilium
causas ascenditur ad invisibiles substantias, et earum
cognoscendas naturas. Hic autem summa philosophiae
est, et veritatis perfectio, qua nihil altius esse
potest animo contemplanti. In hac sapientes hujus
mundi propterea, sicut jam diximus, stulti facti
sunt; quia solo naturali documento secundum elementa
et speciem mundi incedentes, exemplaria

gratiae non habuerunt: in quibus etsi species erat
humilis, sed manifestior praestabatur demonstratio
veritatis. Hic ergo stultam fecit Deus sapientiam hujus [(I Cor. I)] ;
quoniam veritatem agnoscere non
potuit; quoniam in sua eruditione formam humilitatis
tenere contempsit. Haec nunc de theologia
dixisse sufficiat propter hierarchiam Dionysii, in
quam explanationis gratia aliqua dicenda suscepimus.
Omnis enim hierarchia theologiae supponitur;
et necesse erat introducendis ad lectionem hierarchiae
aliqua de theologia praemittere, ad definiendam
materiam ejus, quae tota in invisibilibus consistit
substantiis, et earum naturis similiter invisibilibus
visibili documento utens ad demonstrationem sui.
CAPITULUM II. Quae sit materia hierarchiarum, et dispositio earum.

quod in Domino et gubernatore omnium
universaliter, et omnipotentissime, et superexcellenter,
et ineffabiliter adoratur: in eos qui participes
gratiae et gloriae consortes et socii majestatis facti
sunt, per partes, et divisiones, et gradus, et ordines
distributum est, ab eo descendens et respiciens ad
eum, et sub eo ordinatum qui fons et causa est
omnium, et principium primum: « Unum opus, et
artifex unus? unum imperium, et unus rector, unus
princeps, et una respublica: unus Dominus, et
Pater, a quo omnis paternitas in coelo, et in terra [(Ephes. III)] :
unus in omnibus omnia: et omnia
unum in uno. » Summum namque bonum participatione
gratiarum et donorum distributione, per
cunctos participes largitionis unum in se manens

dividitur, et omnes uno participantes ad ipsius unitatis
formam, simplicitatemque veram colliguntur.
Neque enim participes potestatis esse potuissent,
nisi prius per gratiam consortes fierent virtutis.
Neque cum illo possent, quod ipse potest, nisi
prius ex illo esse mererentur, quod ipse est. Omnipotens
autem Conditor non extranea usurpatione,
neque perfunctoria appellatione gubernator a se
factorum omnium nominatur; sed insita sibi virtute,
et bonitate inolita cuncta fovens et nutriens,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.