PL 175, col. 929
Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
regens, et disponens universa, eamdem sub se dominantibus
bonitatem, et virtutem secundum mensuram
participationis et ministerii rationem per
ordines et gradus multifariam dispensavit excellentioribus
quidem, et supra positis imperio majora et
superexcellentia dona impertiens; inferioribus autem,
et suppositis gradibus minora charismata, et
libere famulantia ad subjecta quoque sine oppressione
praelata concedens. Istae sunt distributiones
luminum, descendentes in omnia, quibus ipsa participare
datum est a Patre luminum et sole justitiae,
clara speculamina effecta, ut luceant et illuminent.
Subjecta quidem in eo quod lucent, et in eo quod
illuminant praelata. Et una lux est, et bonum unum
est; et plurima sunt lucentia, et participantia bonum
unum, et lucem unam; et in eo quod participant
unum sunt in uno collecta, et reducta ad
unum, et uni conformata. Hae sunt hierarchiae, id
est sacri principatus, quos summa hierarchia secundum
se formavit, et sub se constituit dominari,
et praeesse in operibus suis secundum ordines consignatos
Tres sunt hierarchiae, in quarum descriptione
theologus et narrator hierarchiarum et potestatum
sacrarum, quae in coelo et in terris sunt, Dionysius,
opus consummatum explicuit. Prima principalis
omnium, et forma, et exemplar reliquarum summa,
et ineffabilis potestas est Trinitatis, simplex, et una,
et uniformis sine gradu et differentia, et comparatione,
summa, et aeterna, et perfecta, et vera in
omnia opera sua condenda et regenda propria virtute
Omnipotens, nihil externum suscipiens, nihil
suum amittens. Secunda hierarchia in angelica natura
formata est, adoptione, et participatione, et
dignatione, a prima, et sub prima, et ad primam
secunda, similitudine sublimis, gradum habens, et
differentiam suscipiens, et comparationem admittens,
post summam Trinitatem secunda aemulatione,
Theologus Dionysius sapientiam mundi contra
humilitatem fidei Christianae inflatam cernens, et
crucem Christi, et quae opera humanitatis Verbi in
carne remedium facta sunt quasi indigna Deo, et
majestati summae incongrua, et impossibilia veritati
contemni, et stultum existimari praedicationis Verbum
in redemptionem generis humani, et ex naturae
documento secundum mundi hujus elementa incedentes
falsa judicare, quae de salute hominis perfecta
sunt in morte Redemptoris, opponit se ut gloriam
ejus evacuet, quae est secundum sensum hujus
saeculi sapientiae. Et ostendit sapientiam Christianae
fidei in morte quidem Redemptoris humilem, sed