PL 175, col. 930

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

sub uno principio et potestate una, a qua
omnis potestas, et omnis virtus, et omnis lux spiritualiter
lucens et illuminans spiritualiter lucentia
omnia. Haec est creaturae rationalis celsitudo, et sublimitas,
et dignitas admiranda, quo dominari meruit
in operibus factoris sui, accepta virtute ab ipso,
et tenens potestatem cum ipso. Quae virtus, quoniam
secundum mensuram largitionis et participationis
varie multipliciterque ad decorem ac pulchritudinem
eorum, quae sapientia ornavit operum, ab
una virtute et potestate una distribuitur, multae
virtutes et potestates multae efficiuntur. Sed, ne
rursum multitudo schisma generet, ac divisionem
et adversum se pugnet orbis dominatione contraria,
unum principium est, et moderator unus omnium,

a quo habent quod sunt, et sub quo moderantur
quod possunt, et referunt ad ipsum omne quod
efficiunt, ut unitas maneat in omnibus, et pax
perseveret in regno cuncta creantis et regentis
omnia Dei.
CAPITULUM III. De tribus hierarchiis

trina divisione distincta. Tertia, et ultima
hierarchia in humana natura ordinata est secundam
primo, et primam secundo loco imitans, et imaginem
summam, et super excellentem similitudinem
per mediam participantia suscipiens, et referens
per idipsum, ut ab uno totum sit, et ad unum totum,
et totum unum. Theologia autem angelicam
hierarchiam primam suscepit quasi exemplar humanae
hierarchiae, ad cujus similitudinem ea quae
in hominibus est hierarchia omnis facta est, et formata,
explicandam; et post eam, quae secundum
ejus similitudinem constat, humanam: tertio loco
summam, et ineffabilem, et super excelsam constituens
hierarchiam, ut ex praecedentium illuminatione
humanis mentibus propinquiore, quae valde
intelligibilis est et obscura, clarescat.
CAPITULUM IV. Quare theologiam assumpsit tractandam Dionysius Areopagites postquam susceperat fidem catholicam.

in agnitione Creatoris esse sublimem, et sacramenta
redemptionis, quae despecta videbantur secundum
speciem hujus mundi, et eorum qui mundanam
tantum noverant aestimationem, excelsa esse, et veneranda,
et supra mundi hujus sapientiam, et rationem,
et doctrina efficacia ad demonstrandam
summam veritatem. Propterea theologiam divinam,
quae his exemplaribus usa est in demonstratione
invisibilium, digna Deo, et consentanea veritati
praedicare, theologiam vero mundi, quae ratione carnis
elementa conditionis secuta est, non potuisse
veritatem Dei apprehendere. Et ita quidem, ut in
aenigmate dicatur, Golias in capite suo a despecto et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.