PL 175, col. 931

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

modico percussus prosternitur; quia mundi hujus
sapientia tumens in altum ab humilitate Christianae
veritatis in summo suo manifesti erroris comprobatur.
Et monstratur Deus ab humilibus inventus,
et humilibus revelatus, et crucem Christi credentibus
contulisse: quod superbientibus, et de se praesumentibus
conferre non potuit sapientia mundi.
Propterea opponimus theologiam nostram, et excelsorum,
et sublimium, et invisibilium cognitionem,
subsannantibus, et arguentibus fidem humilem, ut
glorientur si possint ipsi, qui haec despiciunt de similibus.
Et si talia invenerunt, et similia cognoverunt
sapientia sua, et ratione sua, et sensu suo,
quam fidei nostrae praeferre non timent, ut inspiciant
theologiam suam, et quae de Deo dixerunt erubescenda,
Quae oportuit in theologiam Dionysii pro descriptione
hierarchiarum ad intelligentiam dicendorum
praemittere, superioribus capitulis quantum pro
tempore animo suggestum est, explevi. Nunc superest,
ut quae de his a theologo dicta sunt, inspiciamus.
Et quia ipsa lectionis superficies magna verborum
profunditate tecta est, et quodam alto sermonis
superferentis se et extollentis, et involuti
secundum magnitudinem et excellentiam rerum
secretissimarum ambiguo celata necesse est, ut
primum moderata, et communi, facilique ad intelligentiam
explanatione reseretur. Et haec erit fortassis
commodior explanatio introducendis ad magnum
principium, quoniam non oportet in tantarum
tamque sublimium rerum meditatione exercendos

animos sermonum involucris occupari. Quae licet
apposita sint secretis venerandis digna velamina
ingredientibus, tamen revelata facie ad contemplationem
eorum, quae intrinsecus sunt in libertate
spiritus e medio sunt tollenda, ad pandenda mysteria.
Hoc nunc ergo suscipimus, et hoc satis nobis
est in iis, quae dicemus. Nam ex reliquo, si quid
adjectum fuerit, ex superabundanti sit dono. Hierarchia
ex Graeco interpretata sacer dicitur principatus:
et sunt hierarchiae, id est principatus sacri
tres: quas dicemus, ut supra commemoravimus.
Prima et summa hierarchia est potestas divinitatis.
Secunda et media est potestas angelica ad similitudinem
primae potestatis facta, et sub prima potestate
constituta. Tertia, et ultima hierarchia est

potestas humana ad similitudinem angelicae facta,
et sub ea constituta, et per mediam eam sub prima
et summa. His hierarchiis, id est principatibus
sacris totus regitur mundus: in quibus summa
potestas est, quae imperat tantum et infima, cui
tantum imperatur; et media quae imperat inferiori,
et cui a superiori imperatur. Summa ergo potestas,
et prima secundam, et tertiam potestatem post se
constituit in angelis, et hominibus, ut ei et conformes
participatione virtutis, et cooperatrices consortio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.