PL 175, col. 942

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

descendit, et ab ipsa revelationibus, et demonstrationibus
divinis, et mystica sacri eloquii narratione
ad nostram usque intelligentiam, participationemque
se transfundit. Mens vero humana eisdem rursum
gradibus ad superna conscendens, sacra divini eloquii
inspectione coelestia secreta, et eam, quae in
angelis est, divinae claritatis illuminationem perpendit:
ex qua paulatim in invisibilium agnitionem
succrescens ad ipsum tandem summi luminis splendorem
contemplandum convalescit; et fit, quod in
principio dictum est, quia unum lumen et ad multa
illuminanda se dividit, ut illuminata omnia ad unius
claritatis aspectum similitudinemque reformet. Propterea
cognita ex sacris divini eloquii traditionibus
coelestium spirituum claritate, qualiter hanc cognitionem

summi luminis contemplatio subsequatur,
ostendit, dicens: « Et principalem, et superprincipalem
divini Patris claritatem, quae angelorum nobis
in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias,
immaterialibus, et non trementibus mentis
oculis respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius
restituimur radium. » Ordo verborum est: Nos respicientes
claritatem divini Patris principalem, et superprincipalem
oculis mentis immaterialibus et non
trementibus: quae claritas manifestat nobis beatissimas
hierarchias angelorum in symbolis figuratis.
iterum ex ipsa in simplum illius restituimur radium.
Respicientes enim claritatem Patris restituimur, id
est reformamur iterum, hoc est reductive conversi
ad illud, unde venimus, in simplum ejus radium,

ut in uno lumine unum simus, qui lucemus ex lumine
uno, et non sit discrepantia lucentium, sicut
diversitas luminum non est ulla. Claritas autem
Patris principalis et superprincipalis dicitur, quia
non solum dignitate vel causa lucentibus omnibus
superior est, sed etiam excelsior natura. Et haec
claritas, quia non corporalis, sed spiritualis est, et
spiritualiter lucet: idcirco nonnisi immaterialibus
tantum, id est incorporalibus oculis videri potest.
Quos oculos etiam non trementes, id est sanos, et
perspicaces, et irreverberatos esse necesse est, ne
lippienti acie tantum lumen intuentes, tenebras sibi
ex ipsa claritate inducant. Merito autem post claritatem
angelorum per sacra eloquia contemplatam,

ad divini Patris claritatem illuminamur; quia et ipsa
nobis angelorum claritas a claritate Patris per eos
in nos descendente ex sacri eloquii revelatione manifestatur.
Hoc est, quod ait: « Quae angelorum
nobis in figuratis symbolis, » id est signis et conformationibus
secundum species visibiles figuratis, manifestat
beatissimas hierarchias, id est principatus,
dignitates et potestates. Angelorum ordines, et potestates,
et divinae eorum operationes omnino invisibiles
sunt: et nisi visibilibus signis, et similitudinibus
ex visibilibus sumptis demonstrentur, intelligi
ab iis qui visibilia tantum noverunt nequaquam
possunt. Propterea Patris claritas ad principale lumen
suum nos reparare volens, primum illuminationibus
sacri eloquii ad contemplandam angelorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.