PL 175, col. 943
Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
claritatem nos excitat, et ex ea claritate illuminatos
tandem ad suae claritatis agnitionem lumenque
reformat, ut unum simus in illa, qui unum accepimus
ab illa. Haec vero claritas Patris unius simplicis
radii emissione et illuminatione per cuncta se diffundit,
et penetrat cuncta, quoniam unam sapientiam
Pater genuit, per quam cuncta opera sua fecit.
Verbum quippe Patris lumen de lumine est; unum
Verbum, et radius unus, et ipsum Verbum sapientia
est, et ipsa sapientia lumen est procedens, a quo
nota est: una de uno, et propterea radius unus a
claritate una, a quo illuminantur, qui ad ipsum reformantur,
ut luceant ex ipso, et lux sint cum ipso,
sicut ille lux est. Et cum sint multa lumina illuminata,
et varie dissimiliterque lucentia, unum tamen
lumen est illuminans in omnibus illuminatis.
Hoc est, quod sequitur: « Etenim neque ipse usquam,
neque unquam radius a propria singulari
unitate deseritur. » Sapientia enim Dei quamvis se
varie dissimiliterque mentibus spiritualiter illuminandis
secundum suscipientium capacitatem ac possibilitatem
infundat, in se tamen una permanet et
simplex. Nec major sibi in iis qui abundant ex ipsa,
nec minor in iis qui secundum inferiorem participationis
gratiam uniri accipiunt in ipsa; sed tota in
toto, et in singulis tota, summa transcendens, et
infimis condescendens, numerose se participandam
praebens, et in se una permanens. Propterea sese in
plura participantia dividit, sed ex sui participatione
plura participantia ad unitatem restituit. Nos enim
colligi possumus in ipsa; sed ipsa dividi non potest
in nobis. Etenim ipse radius, id est ipsa sapientia
illuminans a principali lumine Patre exiens, et usque
ad illuminanda omnia procedens, a sua unitate
propria non deseritur unquam, quoniam semper
cum illo est; neque usquam, quoniam ubique in
illo est. Nam et cum per diversa tempora mentibus
illuminandis dissimiliter se praebet, eadem ac indissimilis
est. Et cum diversis locis, diversisque participationis
consortibus simul praesentem se exhibet,
multiplex non est.
Sequitur: « Ad anagogicam vero, et unificam eorum,
quae provisa sunt, contemperantiam optime et
pulchre multiplicatur et provenit: manetque intra
se munite in incommutabili naturae similitudine
uniformiter fixus: et in se, quantum fas est, respicientes
proportionaliter eis extendit, et unificat secundum
simplicem sui unitatem. » Ac si diceret:
Divinae claritatis radius, qui spiritualiter lucentes
illuminat, quamvis in se unus permaneat, participatione
tamen et distributione donorum varie multiplicatur,
quoniam multis diversisque modis distribuitur
et multiplicatur. Haec vero multiplicatio et
variatio universorum est pulchritudo; quoniam, nisi
dissimiliter pulchra essent singula, summe pulchra
non essent simul universa. Non enim unum aliquod
ex universis diversis capere potuit, quod erat pulchritudinis
totum: et idcirco summa pulchritudo
varia participatione distributa est in singulis, ut